{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores 84","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/84.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Similis verò fructus accuraFructis squamosi, cap. III. Lib. II. Exoticorum tiùs, vt videtur, delineatam icodescripti, alia icon. nem habemus ab Amplißimo & ct. 2 Nob. Viro Nicolao Fabricio, Domino de Peires, quam ad Clariß. Clusium missam, paulo post eius mortem accepimus: sed tamen vt hic locum quem merebatur haberet, sculpi eam curauimus, vnà cum duabus aliis st. lis iconibus, ab eodem Amplißimo Viro acceptis, quas infra suo loco posuimus. Scribebat autem Nob. ille Vir, in icone hac delineari se curasse fructum ipsum cum pediculo, aut fibraceis neruis, quibus arbori annectitur: ac deinde fructum ipsum confractum, & nigram substantiam seu pulpam, quae est inter corticem , gus squamosum & interiorem nucleum: cuius nuclei acuminatior pars proxima est basi ipsius fructus (quod in fructa à Clusio descripto squamae ad petiolum conuersae etiam declarare videntur) secus ac in Nucibus Indicis, quarum inferior pars, seu basi propinquior, obtusior est, vt apparet in Icone Nucula Indicae, quam ab eodem Ampliß. Domino de Peiresc habemus, & cap. 26. huius libri inserendam esse, infra monebimus. Interior porrò nucleus huius fructus, variis venis distinctus, solidis est ac durus, Nuci Faufel non absimilis; quem nucleum simul hic eandem tabella ante oculos poni curauimus. Pag. 35. lin. 12. legendum angustum coacto Pag. 49. ad lineam 51 adde in margine BrasmaEadem pag. in margine verba haec ita rescribe: Fruct. v. Wil. Parduyn, illi similis quem Pona ad me mittebat Verona pro Amomo vero. Eius memini & iconem dedi in Auctario ad Exoticorum libros pag. 377.","prev":{"citation":"Curae posteriores 83","label":"EXOTICORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/83"},"next":{"citation":"Curae posteriores 84-2","label":"NVCVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/84-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}