{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores 96","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores 96","ref":"96","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/96","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/96.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"PRAEFATIO. NVNQVAM destitit summi Dei Maiestas rerum cognitionem in hominum animos instillare & quasi im primere, cùm vt laudetur, magnificetur & celebretur eius gloria, tùm vt Diuinae ipsius Maiestatis magnitudo in infimis istis rebus agnoscatur. Et licet superioribus saeculis extiterini doctissimi viri, & in Plantarum cognitione peritissimi, omnium tamen cognitionem non sunt adepti, quia in dies nouarum & priùs non cognitarum fit obseruatio. Nouissimo enin hoc saeculo placuit aeterno Monarchae pauperibus & infimae sortis ho minibus sua secreta & opera reuelare, vt mihi pauperi discalceato cognitionem tribuere voluit varietatis huiu Capsici, siue Piperis Americani, cùm agerem in nobilissima & illustri ciui tate Bononia, in coenobio Mons Cal uariae nuncupato Istic igitur obser uabam ea quae à nemine adeò exactè & particulatim antea fuerunt obseruata, vt per istas res materiales, De summi omnium rerum Creatoris in effabilis potentia & inscrutabilis sapientia conspici possit. HAS porrò meas Obseruationes tibi donare volui, vt tam celebris vir operâ in lucem prodeant, & quae hactenus incognita atque sepulta iacebant omnibus nota fiant; gratiaeque agantur Domino Deo nostro propter tanta beneficia quae singulis diebus, horis & momentis nobis confert. Caeterùm meam opellam in obseruanda huius plantae tam insigni varietate non in gratam futuram arbitror, quandoqui dem à nemine vel à paucis saltem tanta varietas fuerit obseruata & scripto comprehensa.","prev":{"citation":"Curae posteriores 95","label":"PIPER AMERICANVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/95"},"next":{"citation":"Curae posteriores 97","label":"PRAEFATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/97"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}