{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores xi","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores xi","ref":"xi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xi.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"summis gelidissimisque locis Celastrum prouenire scribit: φύεται δὲ καὶ ἡ κήλαστρος ἐπὶ τῶν ἄκρων καὶ χιμεριωτάτων: descendere tamen etiam in plana ait cap. IV. lib. III. καὶ ἐν τοῖς πεδίοις μυρίκη, λακάθη, ὀστρύα, κήλαστρον. Cap. verò VI. lib. 111. inter tardissimè florentes & fructum perficientes enumerat: Παντων δὲ πλείστὴν ἡ ἄρκευθος καὶ ἡ κήλαστρος, καὶ πριος. & paullo post: φασὶ δὲ καὶ τὴν κήλαστρον ὑπὸ τοῦ χρμῶνος ἀποβάλλειν. Cap. item VII. lib. V. Hist. Plant. Εὑτονώτατον δὲ φιλύκη, καὶ ἡ λευκότης ὥσπερ ἡ τοῦ κηλάστρου. Et cap. viii. eiusdem libri: Κηλάστρῳ δὲ καὶ μύᾳ πρὸς βακτηρίας. Hi sunt loci apud Theophrastum de Plantarum historiâ, in quibus Celastri arboris fit mentio: & è quibus colligere licet perpetuò vitere, summis frigidisque montibus prouenire, transferri tamen in plana mitioraque loca posse; tardè admodùm florere; & fructum propter iam ingruentem hiemem perficere non posse; adeoque inutilem esse, praeterquam ad baculos pro senibus. Dispiciamus nunc, an pronunciare non liceat, illam arborem perpetuò virentem, quae in Academico horto apud Lugdunum Batauorum colitur, Celastrum esse. Tinus certè, pro qua hactenus habita est, esse nequit: differunt enim inter se & floris formâ coloreque & situ, atque etiam foliis, licet virique plantae ea sint perennia. Quoniam autem à Neotericis, qui libros de Plantis ediderunt, nec eius historiam descriptam, nec illius iconem propositam inuenio, in rei herbariae studiosorum gratiam, illius arboris ramum cum floris rudimento in tabellâ adpositâ exprimi curauimus, cui ipsius arboris historiam subiecimus. RBOR igitur illa Academici horti, quae mea opinione, Theophrasti Celastrus nuncupari potest, humanam superat altitu dinem; firmoque & duro caudice constat, atque in frequentes ramos diuiso, qui dum nouelli sunt, viridi cortice integuntur, annotini verò fusco: numerosa habet folia, ex aduerso semper nascentia, densâque serie congesta, supinâ parte saturâ viriditate praedita, pronâ autem dilutiora, perennia, hoc est, quae non defluunt, nisi nouis & recentibus iam natis, vt in arboribus perpetuò virentibus plerunque accidere solet: splendent verò prae laeuore ea folia, nec Alaterni foliorum magnitudinem superant, imò pleraque sunt illis minora, praesertim annotina, quae ramulorum infimam partem occupant siue vestiunt; nec in ambitu sunt crenata, praeterquam nouella, quae Celastrus Theophrasti.","prev":{"citation":"Curae posteriores x-2","label":"CELASTRVS THEOPHRASTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/x-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/x-2"},"next":{"citation":"Curae posteriores xii","label":"CELASTRVS THEOPHRASTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xii"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}