{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Curae posteriores xv","citation":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores xv","ref":"xv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xv.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Curae posteriores","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Inseritur supra vulgare lasminum; primoque vel eodem etiam anno flores profert: melioresque progressus facit vno anno planta tali insitione hîc adquisita, quàm ex Aegypto allata in tribus: quia quae inde adferuntur, duobus aut tribus annis languent, & difficulter comprehendunt: quae verò insitione adquisitae, „ facilimè crescunt: valdè tamen frigora metuunt. Hactenus Caccini. Caeterùm cùm nullam in ea epistola foliorum ipsius plantae mentionem faciat, quia exicone quam mittebat, qualia essent satis apparere putabat: ex ramulo quem insequente anno accipiebam, eorum formam, & quâ ratione in planta sint disposita, adiicere volui. Ea autem (quod ad formam attinet) non dissimilia mihi videntur foliis eius fruticis, quem Syringam albo flore vulgò appellant, teneriora tamen, & in ambitu non crenata, semper ex aduerso nascentia, alternis, modò in vno rami latere, modò in alio, vt affabrè tabella ostendit, quam ad ramuli missi normam exprimendam curaui: florum etiam vmbilicum in tubi ambitu flauescere obseruabam. Quid porrò de florum Sambac Arabum vsu tradat Prosper Alpinus, hîc subiiciendum putaui. Vsus, inquit, florum est magis ad ornatum corporis, quàm ad sanitatem: nihilominus parant oleum, quo vtuntur mulieres in balneis, ad vterum calefaciendum, & laxandum; eius enim scirrhosis tumoribus maximè conferre, expertae sunt: vt partum etiam faciliorem reddant, oleum hoc & bipunt calidum, & ipso liniunt extrinsecas vteri partes: vtuntur etiam eo, exteriùs inungentes thoracis regionem; tum per os ipsum calidum ingerentes, ad tussim anhelitusque difficultatem, & pleuritim lethalem, in quâ sputum maximâ cum difficultate educitur; & ad peripneumoniam, atque ad dolores vehementes stomachi, intestinorum & vteri.","prev":{"citation":"Curae posteriores xiv","label":"CELASTRVS THEOPHRASTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xiv"},"next":{"citation":"Curae posteriores xvi","label":"QVAMOCLIT, AVT QUAMOCHLIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/curae-posteriores/xvi"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Curae posteriores. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}