{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 103-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 103-2","ref":"103-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"ad me mittebat, & inter mergos reponendam censebat ex nautarum à quibus acceperat relatu. Quum verò apud neminem illorum qui de Avibus scripserunt (quorum quidem lucubrationes videre mihi contigit) similis conspiciatur, rem ingratam exoticorum studiosis me non facturum putavi, si eam in tabella exprimendam curarem hoc capite reponendam. Ceterùm aliam ejus histoSigig. riam proferre nequeo, praeter Fτι eam quam ex sola pictura concinnare potui, quemadmodum nec aliquot sequentium, quarum pictura dumtaxat mihi conspecta: idcirco benevolum lectorem boni consulturum confido quae in medium adferam. AVEM hanc autem ansere paullò minorem, aut fero anseri magnitudine aequalem esse intelligebam, longo quidem corig. pore praeditam, sed parvis & brevibus alis corporis magnitudini non respondentibus, eam ob causam non valdè, ut arbi tror, aptis ad volatum: caput, collum, dorsum, nigris pennis tecta fuisse ex picturâ coniiciebam; pennas etiam in cauda & alis, nigras; in pectore autem totoque ventre, albas: rostrum aquilinum & satis crassum, non planum, in quo nulla dentium vestigia expressa apparerent: ejus autem partem pronam obliquas quasdam strias habuisse, pictura fidem faciebat, & anteriorem capitis paullò supra rostrum partem, albâ maculâ insignitam, si pictor quidem legitimè illam expresserat: brevia nigraque ejus fuisse crura, pedes etiam nigros & planos palmipedum instar, tribus digitis praeditos & brevi calcari, ut anates.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 103","label":"CAROLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 103-3","label":"103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103-3"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}