{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 104","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 104","ref":"104","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"it ids CAPITE autem, rostro, & collo, ad Mergi genera magis accedebat haec avis, quàm ad Laros sive Gavias: nam collum oblongius atque rostrum triuncialis longitudinis habuisse videbatur, idque valde acuminatum & prorsus nigrum: capitis partem anteriorem, in qua oculi, etiam nigram fuisse ex pictura apparebat, pennas quae in reliquo corpore, albas ad cineraceum colorem nonnihil tendentes, praeter eas quae in cauda, illae enim ad fuscum tendebant: alarum porrò longitudine & brevibus cruribus, ad Gaviae genera magis accedebat, quàm ad Mergos: palmipes erat, hoc est, pedis digitos membranâ connexos habebat instar anatum & anserum; crura verò & pedes, perinde ac rostrum, nigri prorsus erant coloris. Quùm porrò haec avis inter mergum & larum sit dubia, totaque candicans, quantum quidem ex pictura conjecturam facere licet, rostro & pedibus exceptis, dubitabam an καταῤῥάάτη Oppiani dici posset. Larus ingens marinus. CAP. IX. LTERA, cujus superiore capite mentionem faciebam, haud dubiè ad Lari marini genera est referenda: nam totâ formâ Laris sive Gaviis similem esse pictura osten debat. Illius etiam iconem, quia illi parem videre non memini, nec apud quempiam eorum, qui de Avibus scripserunt, extare puto, Lectoris oculis proponere non dubitabam. ILLAM autem anseris fe rè magnitudine esse, suprà dictum est: caput ejus, collumque usque ad alas, pectus insuper & totum ventrem albis pennis fuisse tectum, pictura fidem faciebat; dorsi verò & alarum pennas nigri Fg. gog coloris, rostrum praeterea habuisse aquilinum coloris flauiig vescentis, cui rubedo quaedam admixta in rostri inferna sive supina parte: crura autem paullò quàm in reliquis Lari generibus, meâ opinione, longiora, si pictor justam corum proportionem observarit, atque etiam magis tenuia, subrubentis coloris, quemadmodum & pedes, qui plani, & eorum digiti membranaceâ cartilagine conjuncti. Anas arctica. CAP. TANC avem cum Mergo illo maximo ex Norwagia accipiebat Cl. V. Doctor APetrus Pauwius, ab eruditissimo viro D. Henrico Hoiero, mihi sanè priùs non consipeh spectam: illam tamen, simulatque videbam, esse arbitrabar cujus meminit Cl. V. Conradus Gesnerus in Paralipomenis ad calcem Historiae de Avibus, à loanne Caio Medico Anglo sibi missae Picae marinae appellatione. Quum porrò figura ab eo exhibita, satis infeliciter, meâ opinione sit expressa pag. 767. neque descriptioni, sequente paginâ propositae, per omnia respondere videatur, non incommodè facturum existimabam, si veram iconem ad avis resiccatae formam expressam lectoris oculis subiicerem.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 103-3","label":"103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 105.1","label":"105.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}