{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 104.6-9","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 104.6-9","ref":"104.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.6.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Nos illum suspensum in multis templis & foris publicis admiramur: inveniuntur tamen & terrestres. Hippopotamus etiam Graecis & Latinis dictus, istic invenitur; Latini enim Graecorum vestigia sequuti, appellationem Graecam, quae equum fluviatilem significat, non immutarunt, sed eam retinuerunt; quod fecisse hanc ob causam videntur: nam animadvertentes id animal nulla ratione equum referre, sua lingua interpretari noluerunt, sed Graecam dictionem servarunt. Alterum tamen horum fuisse, necesse est; vel Romanos Graecorum Hippopotamum non novisse: aut id animal quod Hippopotamum censebant, diversum à Graecorum Hippopotanto fuisse. Nam si is qui Romam advectus fuit, Dione teste, in Augusti de Cleopatra triumpho, & alii qui in M. Scauri ludis, & Pompeii triumphis exhibiti fuerunt, Hippopotami erant: dubium non est, quin veram eorum effigiem in eo libro quem de omnis generis piscibus conscripsimus, dederimus: nam id animal quod è Nilo delatum Constantinopoli vivum conspeximus, omnibus no tis conveniebat cum iis qui in variis Imperatorum numis expressi sunt. Ad ejus historiam quod attinet, cùm eam, alibi Gallicè & Latinè dederimus, hoc loco nihil amplius addemus. Nilus plurimos alios pisces admodum celebres alit, quos tamen sigillatim enumerare hoc loco non volumus: nisi quod Lucium qui istîc frequens est, & cui veterem appellationem applicare difficile est, Oxyrincum veteribus nominatum asserimus. Capiuntur etiam piscium orbicularium duo genera humani capitis magnitudine, quorum pelles tomento vel foeno repletae à mercatoribus ad nos perferuntur: Graecis vulgo Flascopsari (Latinis Orbis, vel Graeco nomine Orchis, dicuntur) lagenae etenim instar rotundi sunt. Alius est qui squamarum vice totus osseo cortice tectus est: eam ob causam ut praecedens adservatur. Navigiogle Navigiorum, quorum in Nilo usus est, differentia, atque arborum quae in Cairi hortis vulgariter aluntur, nomina.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 104.1-5","label":"104.1 to 104.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 105","label":"CAP. XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}