{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 105","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"CAP. XXXIII. – TOSTRA per Nilum nauigatione peracta, & in pagum Boulac, quo omnia in Nilo commeantia navigia appellere solent, ut merces quas in Cairum convehunt exonerent; exscensu facto, eorum navigiorum (Gerbes ipsi vocant) formam observare voluimus; atque comperimus eorum quatuor esse differentias. Etenim alia humilia, plana, lataque sunt, sed admodum brevia si ad latitudinis proportionem conferantur. Alia majora latioraque, sed in orbem ferè contracta. Majora non multum absimilia Sequanae navibus, nisi longè breviora essent: majora onera ferunt quàm reliqua, praesertim autem Sacchari harundines pro Turcarum Imperatore: sed illa inundationis duntaxat tempore navigant, neque, infra pagum Fova descendunt, Latinoque velo utuntur. Omnium minima, plana, humilia & lata sunt, veloque quadrangulo utuntur, neque longiùs à Boulac evagantur, ad traiiciendum Nilum duntaxat apta, & ad annonam ex proximis pagis in Cairum devehendum, atque armenta ex unâ ripâ in adversam traducenda. Quae Damiatam & Alexandriam usque descendunt Gerbes, Latino velo utuntur, mareque, si malacia sit, ingredi possunt: at si tempestas suboriatur, diu obsistere nequeunt. Eam ob causam in iis navigaturi mitem mollioremque auram obseruant, & ventum admodum faventem. Hortorum etiam arbores istic observavimus, nempe Sycomoros, Palmas, Cassias solutivas, Punicas malos, & Aureas, Acaciam, & Tamaricem. Plurimos hallucinatos esse, qui Chamaeleones solo aëre victitare crediderunt. CAP. XXXIV. QVM nullas caeduas silvas in Aegypto conspiceremus, è quibus fasces fieri, aut silvas quae ligna praebere possent ad ea in carbones ustulanda: ad fundenda tamen metalOla (quibus perpetuò ea regio abundavit) plurimis lignis opus fuerit: quae ligna istîc frequentiora essent, observabam (in quotidianum autem usum cedunt Cassiae, Tamaricis, Rhamni, Sycomori, Napeca, Palmarumque rami & arundines) nihil istîc frequentius Sacchari arundinibus vidimus: idque veterum auctoritati consentaneum est, qui materiâ, ad colliquandum aurum, opus esse non ignorantes, dixerunt, & inter ceteros Plinius, Pineis optimè lignis aes ferrumque funditur, sed & Aegyptiae papyri paleis aurum. Nam primarium Aegypti metallum, aurum semper fuit. Sepes Cairi hortos ambientes, Chamaeleonibus obsiti sunt, praesertim secundum Nili ripas: sic ut brevi spacio ingentem eorum numerum conspiceremus. At non abs re in dumetis versantur: nam Viperae & Cerastae, si eos apprehendere possint, integros devorant. Chamaeleones praedam capere cupientes, linguam semipedalem exerunt, teretem instar linguae Pici martii, lumbrico terrestri similem, in cujus extremo spongiosus quidam & glutinosus nodus est, quo insecta, ut locustas, erucas, muscasque capiunt, & in os attrahunt. Ipsam autem exerentes, tam validè tantaque velocitate vibrant, quàm sagitta ab arcu emitti possit. Natura frustrà huic animali linguam, ventriculum & intestina tribuisset, si edendi usum illi ademisset, ut plerique arbitrati sunt. Noster in Cairum appulsus, quidque istic viderimus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 104.6-9","label":"104.6 to 104.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.6"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 105-2","label":"CAPVT XXXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}