{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 107.5-9","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 107.5-9","ref":"107.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/107.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/107.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/107.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Verumtamen, ut ingenuè proferam quod sentio, mea opinio valdè inclinat, ut eam avem cujus figuram capitis exhibemus, corvum illum esse putem, cujus meminerunt Batavi in suis Diariis, quae navigationum in lavam, Taprobanam vel Sumatram, & Moluccas insulas institutarum descriptionem continent, quemque Lusitano vocabulo Rabo forcado Rabo forcado. appellarunt; quòd caudam habeat bifurcam, eam, ut aiunt, interdum explicans, & denuò contrahens sartoriae forcipis instar: magnum enim longumque rostrum eam avem habere referunt, pennisque maxima ex parte nigris esse praeditam, in pectore tamen candicantibus; & quùm ejus alae expansae, orgyiae longitudinem explere; magnâ aviditate pisces marinos, hirundines appellatos, supra aquam nonnunquam sese attollentes & volantes, persequi, atque non modò piscium exenteratorum intestina, quae nautae abiiciebant, verùm etiam sui generis avium (quas nautae interdum capiebant) abjecta intestina vorare. Istorum autem corvorum duram esse carnem, & magnâ cum difficultate percoqui posse comperiebant. Ejusmodi etiam corvos in deserta illa insula, cui Mauritij nomen indebant, adeò cicures reperisse, ut manu prehenderent, etiam suis nidis insidentes. Ferdinandus Oviedus cap. XXXI. sui Summarij Milvio majorem esse dicit istàm avem, & rabi horcado appellari, quia caudam in binas partes divisam gestat. Rabi- horcado. Rostra ingentia. CAP. XIII. O VIVM quaedam capita valdè ingentia in suo museo se habere scribebat idem Plateau: maximorum ex istis duas picturas ad me mittebat, addens observatam à pictore justam amborum magnitudinem: illa autem deprehendebam inter se differre, colore, formâ, & calvariae magnitudine: rostrorum verò longitudinem paenè aequalem PRIORIS etenim, cujus calvaria minor, & oculorum cavitas non admodùm ampla, Rostrum inpro tanto rostro, ater prorsus erat color, & ejus longitudo pedalis à calvaria ad extremum gens 1. mucronem, latitudo autem juxta cranium ferè quatunr unciarum; ejus pars prona sive superna, directa & valde mucronata; supina verò sive inferna, magis carinata. Istud verò rostrum dubitabat an ejus avis esse posset, cujus meminit Iosephus à Costa Hist. Naturalis & Moralis lib. IV. cap. XXXVII. Condare appellatae, immensae magnitudinis, Condore atque tanti roboris, ut non modò ovem, sed etiam vitulum rapere & vorare possit. An avis. potiùs illius quam describit loannes Leo Africanus sub finem lib. IX. Descriptionis Africae his verbis. Nesr, avis est omnium earum, quae in Africâ reperiuntur, maxima, gruc pro Nesi avi.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 107.1-4","label":"107.1 to 107.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/107.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/107.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 108.1-4","label":"108.1 to 108.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/108.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/108.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}