{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 111.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 111.5-8","ref":"111.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/111.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/111.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/111.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":") atque de Xylobalsamo: E ligni genere quod Xylobalsamum vocant, probatur recens, sarmento tenui, fulvum, odoratum, quadamtenus Opobalsamum spirans. Ex his liquidò apparet vulgaris usus inter reliqua aromata fuisse. Sed ex Diodori Siculi vetustissimi scriptoris Arabiae felicis opes enumerantis verbis manifestò liquet: maritimis enim locis Balsamum producere ait. Cultum igitur id esse non intelligit, sed sponte nascens. Pausanias etiam tradit Balsamum Arabiae fruticem esse. Plerique tamen auctores de Balsamo agentes inter se non conveniunt: nam Strabo prodit in Syria nasci apud lacum Genezareth, inter montem Libanum & Antilibanum. Reliqui volunt solam Iudaeam id producere, ejusque ramos osseo cultro, aut vitro duntaxat vulnerandos esse ad liquorem eliciendum; alioqui si ferro caedantur, statim emori. Cornelius Tacitus scribit, ferro juxtà adposito metu exhorrescere, idcirco aliis quàm ferreis instrumentis vulnerandum, si liquorem elicere quis cupiat. Interrogati mercatores Cairini de Balsamo, cùm nostrum ramulum conferremus, nobis affirmarunt, quidquid Xylobalsami vel Carpobalsami unquam vendidissent, id omne ex Meca cum aliis aromatibus accepisse; atque meminisse, suo tempore, Balsami frutices qui nunc in Materca coluntur, ex Arabia felici, Quoniam verò id nobis tam multi affirmârunt, eximagnis sumptibus Sultani delatos. stimavimus sine ullo scrupulo aut dissimulatione nobis licere id scribere. Arbores in Matereae horto nascentes, & magnus Obeliscus erectus apud Cairum. CAP. XL. N Matereae horto multae Sebesten arbores & Sycomori, quas Ficus Pharaonis nominant, aluntur. Illius ficus nostris similes forent, nisi putamen rubrum haberent, ovi Tessent magnitudine, & perpetuò fissae & hiantes. Siccatae sunt inutiles: nam aridae, durae, granulis plenae, ingrati insipidique gustus, iis praesertim qui iis vesci non consueverunt. Recentes paulo sunt meliores: attamen, ut maximè celebrem, parum grati saporis: licet magnum censum praebeant toti Aegypto. Ocimi sive Basilici planta istîc in agris seritur, atque in triplo majorem amplitudinem excrescit quàm apud nos. Ea vescuntur, quemadmodum nos aliis oleribus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 111.1-2-4","label":"111.1 to 111.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/111.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/111.1-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 112","label":"CAPVT XXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/112"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}