{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 115-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 115-2","ref":"115-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"PEREGRI: dibzy G Google PEREGRINVS erat hic Lacertus, quem exenteratum & suffarcinatum in suo museo repositum cum variis aliis exoticis habebat, qui iconem mittebat. Vnde verò nactus esset, aut qua in Provincia repertus, non adscribebat: filum tamen, quo ejus longitudinem à capite ad extremam caudam dimensus erat, adjunxerat, quod reperiebam trium pedum esse; illud verò quo ejus ambitum, novem unciarum: collum crassum habuisse, ex pictura conjecturam faciebam, caput breve, rostrum longum & angustum, oris rictum non amplum, mandibulam inferiorem longiorem superiore, utramque parvis, acutis tamen dentibus armatam: caudam sensim in longum mucronem desinentem: quatuor crura reliquorum lacertorum instar, quorum singuli pedes tribus digitis antrorsum spectantibus erant praediti; & breve calcar posteriorem pedis partem, sive calcaneum occupabat: anteriorum quidem pedum digitos breviores fuisse & aequalis longitudinis, posteriorum verò longiores, & illorum medium longissimum, omnes autem acutis unguibus munitos; pronam similiter totius corporis, capitisque & caudae, atque etiam crurum partem habuisse cutem parvis squamis tectam, nigroque colore tinctam, per quem plurimae dispersae fuissent albicantes maculae: supinam verò subalbidi coloris, latioribus majoribusque squamis constantem.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 115","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 116","label":"PEREGRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/116"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}