{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 115-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 115-4","ref":"115-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-4.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"CAPVT XLIII. LTERA Pyramis, magnitudine secunda, scandi non potest; nullos enim gradus foris prominentes habet: quia autem editiore quàm prior loco est, procul aspicientiIbuS major esse videtur; propiùs autem contemplanti contrarium deprehenditur. Ejus forma quadrangula est, uti superior, sed usque ad fastigium solida. Primae fastigium in planitiem definit, duos* passus in diametro patentem, in qua quinquaginta homines consistere queant: haec autem in cuspidem definit minus capacem quàm ut homo in eâ stare possit. Foris intrita incrustata est: atque ejus pars quae ad Septentrionem vergit, perinde ab humore quem aquilones ex aquâ Nili & nocturno rore inspergunt, corrupta, atque prior. Stelliones Graecis Colitis nuncupati, circum has Pyramides admodum frequentes sunt, & in sepulcrorum cavis, quae per eam planiciem passim sparsa sunt. Inter lapidum interstitia domicilium habent, muscasque venantur, uti nos observavimus. Tarentolis quae aedificia incolunt, similes essent, nisi compactiore essent corpore, crassioreque & planiore capite. Hi sunt qui excrementum illud excernunt, quod veteres Crocodileam appellarunt, nostrae verò officinae stercus lacerti. Turcicae mulieres faciem illo fucant; atque in omnibus Turcicorum aromatariorum officinis venale prostat: sed & in nostra Europa satis magnus ejus est usus. * Si planiciei, quae in primae Pyramidu fastigio est, diameter binos dumtaxat passus amplus est, quo modo quinquaginta viri in ea stare possent? Hallucinaris Belloni, aut Typographus numerum à te scriptum fideliter non expreßit: quapropter verisimilior est Villamontii sententia, qui scribit fastigium illius Pyramidu ex singulari lapide constare, cuius diameter esset sex passuum, sive (ut eius verbis utar) cuius singula latera, ut minimum, quindecim pedes essent longa: nec in totâ Pyramidis descriptione convenit per omnia cum Bellonio. Nam scribit eius basim singulu lateribus protendi in quadringentes passus; hoc est ambitum ipsius Pyramidus mille sexcentorum passuum esse, sive quater mille pedum (singulis enim paßibus binos pedes cum semisse tribuit) conscendi autem forinsecus aucentis quindecim veluti gradibus, qui efficerent plusquam nongentos nonagintae duos pedes: nam perinde alta est ac lata. Bellonius autem tribuit singulis basis lateribus trecentos viginti quatuor passus, & ducentos quinquaginta gradus altitudini. Tertia, sive minor Aegyptiaca Pyramis.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 115-3","label":"CAPVT XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 115-5","label":"CAPVT XLIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}