{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 115-5","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 115-5","ref":"115-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"CAPVT XLIV. ERTIA Pyramis duabus superioribus longè minor, tertia autem parte major ea quae apud Testaceum montem est Romae, qua ad D. Pauli itur, via Ostiensi: adhuc integra est, nec magis rimis corrupta, quàm si jam recens exstructa foret: Marmoris enim genere constat, quod Basaltes vel lapis Aethiopicus nuncupatur, ipso ferro duriore. Ex eo lapide ut plurimum constant omnes Sphinges Aegyptiacae, quales Romae in Capitolio conspiciuntur, ab Aegyptiis aliquando sculptae. Haec tertia Pyramis sagittae iactu longiùs distat quàm secunda. Minimam illam appellamus, comparatione ad duas priores factâ: nam licet Romana candidi marmoris perpoliti ordinibus quinquaginta incrustata sit, Aegyptiacae in morem; ejus tamen artifex magnâ solertiâ usus fuisse non videtur, etiam si cum minima Aegyptiaca conferatur, quarum plus quàm centum per eam planiciem hinc inde sparsae conspiciuntur: nam ne unica quidem ex illarum numero adeò vitiata reperietur, uti Romana. Eam ob causam si cum illis comparetur, novam appellare licebit: etenim ejus interior pars rudere ex tegulis arena & calce conflato duntaxat constat; quod subsidens, marmoris incrustationem dissolvit; sic ut singula latera jam rimas agentia & fatiscentia Terebinthis, Capparibus, Genistis, Rubis, Tinis, Teucrio, Absinthio, aliisque stirpibus locum dederint in quo radices agerent: & nisi lapides ferto & plumbo firmati essent, jamdudum corruissent. Plurimae aliae Aegyptiacae Pyramides.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 115-4","label":"CAPVT XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-4"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 116-2","label":"CAPVT XLIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/116-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/116-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}