{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 12.1-2-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 12.1-2-4","ref":"12.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/12.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/12.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/12.1-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"In eo autem à Germanis discrepant cùm sese mutuò provocant, quòd Germani magnis poculis plenisque haustibus, Graeci verò minutioribus & frequentioribus poculis generosissimum Creticum sive malvaticum bibunt. Eam ob causam apud veteres Graecari (quemadmodum & nunc) dicebatur pro inebriari. Sed quoniam Graeco more bibendo, ceremoniae quaedam observantur, eas hîc adjungere visum est. Graecorum mensae humiles sunt admodùm; atque ex ordine (minimè eum confundentes) bibere solent: quòd si quis praeter ordinem vinum postularet, incivilis haberetur. Qui in fundendo vino agilior & expeditior est, vini cantharum tenet, atque omnibus infundit. Moris est è vitro pusillo, pede carente, bibere, & quidquid infusum fuerit evacuare, ne minima quidem vini guttula in eo relicta. Nonnunquam Germanico more ad pocula sese invitant, & mutuò amplectuntur, dextras praebentes, quas deinde osculantur & fronti admovent, postremò oscula malae utrique figunt: at tum nullus in bibendo servatur ordo. Et quia generosa vina minutioribus haustibus bibentes, sitim sibi conciliant, ejus sedandae gratiâ vas aquâ plenum perpetuò apud se habent, è quo magnis haustibus aquam bibunt. Mulieres eorum symposiis non intersunt, neque accubant cùm simul convivantur. Fuit verò hic mos apud eos ab omni saeculo: cujus testis est Macrobius antiquus autor. Fuit & similis consuetudo ipsius tempore Romae, qualis in Graecia fuit Platonis aevo. Nam idem Macrobius libro secundo, capite nono, recitans ea quae Plato scripserat, inquit: Et non magis inter minuta pocula, &c. Primis mensis post epulas jam remotis, & discursim variantibus poculis minutioribus, solet cibus quum sumitur tacitos efficere, potus loquaces. Paulo pòst addit ex Herodoto Parthos in symposiis uxores minimè admisisse, sed solas concubinas: sic inter pocula, res serias tractari non vult. Vetus mortuos deplorandi consuetudo apud Ethnicos, etiamnum hodie perdurat in Graecia, Epiro, Bulgaria, Croatia, Servia, Wallachia, Illyrico, Dalmatia, aliisque provinciis Graecos ritus observantibus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 11-4","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/11-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/11-4"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 12.5-2-7","label":"12.5 to 12.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/12.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/12.5-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}