{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 121-3","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 121-3","ref":"121-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/121-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/121-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/121-3.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Multa animalia varias gesticulationes imitari magnâ facilitate edocent; atque inter reliqua, capras ipsas ephippium gestare, subsultare, & calcibus ferire equorum instar, quibus deinde simias sessores imponunt. Asinos item humi sese abiicere, volutare, atque mortuos se simulare docent, Simias quae in illos insiliunt, se petere fingentes. Atque, quod rarum est, Cercopithecos similiter instructos habent, cum tamen animal admodum inconstans sit. Magnas praeterea Simias illas quas veteres Cynocephalos appellarunt, adeò edoctas habent, ut in orbem singulos spectatores adeant, manu protensa nummos sibi in illa numerari innuentes, quos deinde suo hero perferre norunt. Hac ratione varii generis Simias instituunt: inter quas nonnullae à nostris differunt. Ex harum numero est quae Plinio ob pilorum venustatem Callitriches nominatur. Rutilat ut aurea pensa, & è Cercopithecorum genere est, quod Aristoteli Cepus dictus: nam oblongam caudam habet ut Cercopithecus. Qualis sit eorum apparatus qui Cairo Mecham proficisci volunt. CAP. LIII. VVM singulis annis Caravanna ex Cairo Mecham iter conficiat, plurimi Turcae Cairum conveniunt, ut huic profectioni sese comites addant, quam religionis","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 120.5-7","label":"120.5 to 120.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/120.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/120.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 121-4","label":"CAP. XLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/121-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/121-4"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}