{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 125.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 125.1-4","ref":"125.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"CAPVT LX. HAMAELEONES invenimus multis notis ab Aegyptiis differentes: minores enim sunt, colorisque planè diversi, videlicet albi, cui ruber admixtus sit: licet autem Qutrumque genus libro de Serpentibus describemus; ejus tamen iconem hoc loco exhibere libuit, cum ut ejus forma agnoscatur, tum quòd antè saepiùs ejus meminimus. Gazellarum greges per agros pascentes & currentes vidimus. Circiter autem meridiem substitimus, ut jumenta quiescerent; & sub tentoriis ob summum calorem delituimus. Noctu denuò jumentis oneratis discessimus, ut nocturno frigore frueremur; tum colles & tumulos invenire coepimus; atque ad exiguum fontem progressi, quintam stationem habuimus; comparata istic viva animalia, quae hinc inde à pastoribus quibusdam agebantur, mactavimus, atque exstructo igne è Tamaricis, arChamaeleon. borisque laniferae, & Acaciae Oenopliaeque lignis, eorum carnes decoximus. Per istos colles oberrantes, Cappares invenimus, pumilarum ficuum altitudinem aequantes, ut nobis conscendendae fuerint ad earum fructus colligendos, gallinacei ovi magnitudine, & semina intus continentes piperis instar calida: ipsae Cappares juglandibus magnitudine non cedunt. Vt verò Insubres album sinapi in vinum vernachiam iniiciunt, ne ferveat, sed diutiùs suam dulcedinem retineat: sic Arabes istarum Capparum semina in suis vinis commiscere solent, ut dulcia ea conservent; quod etiam Avicenna annotavit. Herodotus primus meminit illius arboris lanigerae: quem sequuti sunt Theophrastus, Plinius, & plerique alii. Ex carum arborum albo est, quae perpetua fronde virent. Ejus lana bombycinis staminibus tenuior est, ex qua Arabes elegantes pannos texunt, longè tenuiores sericeis, & ex gossipio confectis candidiores. Quod facilè colligere licet ex ejus fructu, quem retulimus lanâ plenum. Per montana deinde, stirpibusque carentia & steriliora ipsis solitudinibus quas superaveramus loca iter fecimus: atque à mari digressi, tentoria fiximus eo vespere in quadam planicie Amphitheatrum quoddam ementiente: nam undique montibus cingitur, unico excepto loco. Haec fuit sexta nostra mansio. Refectis quiete corporibes, & temperato calore, per reliquam diei partem cum subsequente nocte iter fecimus, atque sub diluculum denuò ad mare pervenimus: nam ubi digressi eramus, in arcum se quodam modò incurvabat.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 125-2","label":"CAPVT LVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 125.5-6","label":"125.5 to 125.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}