{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 126","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/126.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Longè quidem majores videre memini, sed informes: unam tamen, quum Mompellii viverem, tempestatibus ejectam in maris littus supra Peraul conspiciebam, quae amplissimi petasi formam exactissime imitaretur. Alcyonium. CAP. XII. RIA Alcyonii genera non vulgaria, dum hanc Exoticorum Historiam scribere adgrediebar, conspiciebam; quibus locum ut darem in hoc Sexto libro, operaepretium esse judicabam. Prioris autem & Secundi dumtaxat icones, quia singularis formae, in binis tabellis, quae hîc adponerentur, exprimendas curabam. ξγθα MlV*τν ΜιMεν(] κα. 4νε e sig lsnmin Fg. vgtistor a, le. Mipado, Mιέ(σιιIllει Eulis to PRIMVM, quod inter Alcyonii genera referendum arbitror, mittebat ad me Simon Parduynus Consul Medioburgensis supra memoratus, anno à Christi nativitate nonagesimo septimo supra millesimum & quingentesimum, ex America, ut adscriptum erat, relatum. Id autem erat monstrosum & valdè admirabilis formae, quia cervina cornua cum cranii, cui adhaesissent, parte, quodammodo referebat, in varios ramos sparsa, infernâ parte denso corpore & crasso, spongioso tamen, & retinente scopuli, cui adnatum fuerat, & inhaeserat, fragmenta: cornua ipsa sesquicubitalis erant longitudinis, & palmaris aut amplioris crassitudinis, in varios ramos satis crassos sparsa, cavos tamen, & spongiosâ, rudi, crassaque materiâ constantes, ac veluti reticuli instar compositas, ut lumini oppositi, transparentes essent & pervii; color ad spadiceum tendens: ramulorum nonnulli singulares erant, quidam etiam gemelli, & ex parte interdum coalescentes. Sapor valde salsus erat; nam illo ipso anno è mari erutum. Pictor in icone exprimenda, negligenter suo officio functus est. ALTERVM, quod à Iacobo Gareto anno à Christo nato nonagesimo quarto supra millesimum & quingentesimum accipiebam, mirandae etiam erat formae. Nam cheiro thecam in quatuor lacinias digitalis longitudinis, easque cavas & inanes, ac veluti tuberibus cineracei coloris exteriore parte obsitas, sectam, valdè referebat: interiore verò parte laeviores, Googl LIB. VI. viores, & multis exiguis foraminibus praeditas.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 125","label":"CAROLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 127","label":"CAROLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/127"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}