{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 130-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 130-4","ref":"130-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/130-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/130-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/130-4.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"CAP. LXVIII. CYMBAE, lintresque & alia navigiorum genera miserorum & egenorum incolarum earum urbium quae ad mare rubrum & Taurum sitae sunt, funiculis è foliis palmae contextis duntaxat consuta sunt, quae licet non adeò firmiter stipata sint, ac si ferreis clavis conjuncta forent, iis tamen se mari concredere non formidant: nam ligneis clavis ea adeò probè compingere, piceque stipare nôrunt, ut tutò navigare queant. Hallucinantur qui naves in quibusdam regionibus ferreis clavis non compingi ob magnetis metum existimant: nam licet magnes ferri ad se trahendi facultatem habeat; minimè tamen credendum est, eum tantâ vi pollere, ut navem ferreis clavis conjunctam, vel è longinquo pertrahere possit. Hujusmodi verò naves fabricant incolae, quòd magnis arboribus, quarum asseres ferreos clavos ferre queant, reliquâque materiâ necessariâ destituantur; adeoque egeni sint, ut aliunde comparare non possint: cumque praeterea naves ferro aut aere veterum more conjungere usus apud eos jam defierit, funibus cymbas consuentes, levibus expensis eas construunt. Huc accedit, magnis navigiis ipsos non indigere; exigua enim illis sufficiunt cùm ad piscationem, tum ad merces hinc inde per canalem, & aestate per mare rubrum transvehendas. Verum quidem est magnas onerarias naves, triremes, aliaque varii generis navigia istîc conspici; sed aliunde advecta. Utut sit, navigatio in mari rubro periculosa, ob scopulorum frequentiam. Ad Tauri littus ostrei genus invenimus Tridachna à Veteribus Graecis nuncupatum, nunc autem à vulgo Aganon vel Aganos. Illyricis & Mediterraneis majus, & ab his quae à Lemni & Euboeae incolis Gaideropoda vel Acynopoda appellantur differens, & istîc in littore non minùs frequens, quàm nostrum in Oceano; eo Caloieri vescuntur. Generosum etiam vinum invenimus (nam Christiani Arabes, Armenii, Graecique incolae vineta colunt) eoque utres & lagenas implevimus. Aqua quam Tauri incolae bibunt, dimidio inde miliari petenda, eaque non admodum salubris: nam nitrosa & salsa est. Vicus est in eo pago, aliorum per Aegyptum sparsorum more contectus; sub tectum enim incolae concedunt, ut ab insigni solis ardore sese tueantur. Palmae per planiciem nascentes, dactylos ferunt pingues, rufos, molles, admodum humidos, & ab aliarum provinciarum dactylis differentes. Eam ob causam incolae in sportis è foliis Palmarum contextis eos reponunt & comprimunt caricarum more, massamque conficiunt, quae longo tempore conservari potest, ut tamarindorum massa; is vulgaris est & primarius incolarum cibus. Ingentes marinas testudines capiunt, quarum integumentum sive corium non minùs amplum est aedificii alicujus ianuâ. Olim Christiani iis vesci non audebant, quia Patriarcha Alexandrinus omnes qui vescerentur, anathematis fulmine petiit: sed ab co soluti, nunc vescuntur. E Tauro deinde discedentes, Cairum redituri, per planiciem iter fecimus, montem Sinai ad dextram relinquentes, & mare rubrum ad sinistram, ad Septentrionem verò tendentes, Polaris stella juxta ursam minorem adeò nobis humilis erat, ut vix quidpiam ursae appareret cùm sub horizontem mergeretur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 130-3","label":"CAP. LXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/130-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/130-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 131-2","label":"CAP. LXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/131-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/131-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}