{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 131","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/131.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Hoc nihil admirabilius visum fuit umquam: erat enim ejus longitudo quadraginta cubitorum: ejus corium in dorso nigrum erat, in ventre album: caudae verò amplitudo ab extremitate unius pinnae ad alteram quinque cubitorum erat, & ejus latitudo quindecim palmorum. Corporis crassitudo tanta erat, ut duo homines satis grandes in utroque latere collocati vix se conspicerent: uterque oculus unius cubiti erat longitudine: caput in sublime elatum ferebat ad quatuor cubitorum altitudinem. Os in capite non habebat ut alii pisces, sed in ventre: majores illius dentes singuli erant octo cubitorum: in ore praetereà sexdecim habebat dentes, & cujuslibet circuitus erat dimidii cubiti, interstitium verò inter singulos erat unius palmi. Cujus figuram hîc addere volui, quae ab Henrico, qui sempiterno fruitur aevo, allata fuit. In hujus piscis fabrica, Divinae Providentiae artificium animadvertendum est; qui altum fert caput, ut pisces prospiciat, quibus nutriendus erat: sed cùm distantia inter caput & aquam magna esset, ei os in ventre accommodavit, ut vicinius & accommodatius ad piscandum esset, quod oculis jam esset assequutus. Illud quoque audivi, hunc piscem in ventre axungiam ad medendum satis accommodatam & magni pretii habuisse. Hactenus Frater Ludovicus. Aliud Cete admirabile. CAP. XVII. TON sine causâ mihi suspecta esse debet admirabilis illius belluae marinae apud F. Ludovicum descriptio: nam quum ea quam exhibet pictura, majores illos dentes,","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 130-2","label":"MITVLVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/130-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/130-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 131.1-4","label":"131.1 to 131.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/131.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}