{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 137-3","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 137-3","ref":"137-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/137-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/137-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/137-3.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"CAP. LXXVII. OTO illo die sub nostris tentoriis traducto, Caravannam sequuti sumus, aliamque planiciem ingressi, quae per sex horarum spacium duravit; sub lucem, in depressiorem planiciem descendimus Nitro omnino obsitam, in quo equi & cameli pedum vestigia imprimebant: atque initio propter splendorem, salem esse arbitrabamur: nec facilè agnovissemus, nisi antea in Cairo id fuisset conspectum. Non est autem Salpetrae: nam Nitrum naturale est, iisque notis quas veteres tradiderunt dignoscendum, nempe ut ustum multos cineres relinquat; Sal verò petrae nullos. Per eam planiciem ad dimidium ferè miliare progressi, paulo ulteriùs mare attigimus, secundum cujus littus diu fecimus iter; & frequentes Galei, caniculaeque marinae in littore pascentes nobis conspectae fuereIstic etiam peculiaris quidam Cancer, & admirandae naturae: nam media aestate, summisque solis ardoribus, catervatim mare egressus, per littus vagatur, ad tres balistae jactus per arenam excurrens tanta celeritate, ut vix assequi liceat, cùm tamen pusillae castaneae magnitudinem non excedat: & integro die per summos solis aestus in sicco versatus, noctu in mare sese recondit. Aristoteles Cancrum cursorem nominat: plerique autem salluntur qui Inter cetaceos pisces reponunt, & Dromonem, hoc est Cursorem appellant; nam, ut dixi, pusillus est, ejusque amplam descriptionem lib. 2. de Piscibus dedimus. Noctes tota hac nostra profectione nunquam adeò obscurae fuerunt, quin obvia quaeque conspiceremus. Ea nocte cùm paululum à Caravanna secessissemus, Sangiacus quidam Hierosolymam proficiscens, tumultum quendam excitavit, fingens adesse Arabes. Quo nuncio non magnopere commoti sumus: lanissari enim qui Dominum de Fumet comitabantur, animosi & bene instructi erant. Diu ante lucem discedentes Mediterranei maris Littus reliquimus, atque claro mane quorundam Iudaeorum gratia, qui in turbâ erant, Caravanna & Sangiacus substiterunt, mune re enim ab illis donatus, ut eos exspectaret. Atque illi quidem astutè Veneris die sub vesperam longiùs progressi erant, ut postridie quiescere possent: consuetudo enim apud illos est, ne die Sabbathi ullam operam faciant. Nos verò ipso Sabbathi die praecessimus, in Carbassara muris cinctum, atque castelli in modum exstructum, divertentes, apud magnum pagum, in quo victui necessaria coëmimus; illoque vespere uberiorem glebam invenire coepimus, deserente nos arenâ. Istic Smyrnium copiose nascitur, Ambrosia, Alga tertia, Anchusa & Ligusticum. Inter Cairum & eum locum nullas alias arbores conspeximus, praeter Palmas & lanigeras, quarum mala sive fructus delicatâ tenuique lanâ pleni sunt, ut antè meminimus. Arbores, aves, aliaeque res singulares in Palaestina nascentes.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 137-2","label":"CAPVT LXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/137-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/137-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 138.1-4","label":"138.1 to 138.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/138.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/138.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}