{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 139-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 139-4","ref":"139-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139-4.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"CAPVT LXXX. MPLA olim fuit urbs Rama, ut ex ruderibus appâret: nam cisternae & fornices quae etiamnum supersunt, majores sunt Alexandrinis, licet non adeò frequentes. Sita est solo pingui & foecundo: quia verò adeò rari sunt incolae, ut vix decem aedes inhabitentur, agri magnâ ex parte deserti manent: seruntur tamen frumentum, hordeum, legumina, & pautae vites: istic venalia reperimus carnes, panem, vinum, & alia edulia. Potior incolarum pars Graeci sunt. Acaciae alterum genus copiosè ibi provenit, atque alius frutex spinosus, quem à veteribus non descriptum arbitramur, suspicamur tamen Myrrhae arborem esse: contorto est caudice, denso, horrentibusque spinis obsito, folia habens Acaciae similia, sed paullo majora. Rama ante lucem digressi, per pinguia arva iter fecimus, in quibus frumentum facilè nasceretur: sed incolae de suo commodo parum soliciti, segniter admodum terram colunt. Sub auroram valles montanorum Hierusalem ingressi sumus; in quibus longiùs progressi, montiumque praecipitiis utrimque conclusi, quosdam Arabes hinc inde è tumulis descendentes, strepitumque facientes invenimus, qui statim nobis conspectis, pocunias exposcentes, simulârunt sese nos adoriri velle: commonefacti autem tales nebulones exteros expilare solere, si superiores sint, eos contemsimus; Praetexentes autem sibi regionis tutelam ab Imperatore Turcarum commissam, exiguâ pecuniae summâ donati fuerunt: tametsi nos aggredi non ausi fuissent: nam praeter ordinarium comitatum, Dominus de Fumet in Gazara alios decem lanissaros sibi adjunxerat, permissu Sangiaci illius urbis. Sed illi etiam adeò versuti sunt, ut peregrinos (si numero se potiores & ipsis resistere posse, animadvertant) nunquam adoriantur. Hierusalem in montanis sita. CAP. LXXXI. DEO abundant haec montana omni arborum genere, silvestribusque & aromati cis herbis, ut monti Idae in Creta comparari possint, cui etiam temperamento & Aaliis dotibus respondent. Excolitur terra in ipsis scopulis scalarum in modum: unde cognosci potest veterum Iudaeorum diligentia & industria, qui solum alioqui petro sum & sterile, culturâ fructibus abundans reddiderunt.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 139-3","label":"CAP. LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 140-3","label":"CAPVT LXXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/140-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/140-3"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}