{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 14.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 14.5-8","ref":"14.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Multos admodum anxios, & animi deliquio afflictos melancholicosque vidi, qui sumptis hujus lapidis tribus granis ex aquâ buglossi, sine difficultate liberati sunt. In malignis & epidemicis febribus, admirabiles sunt ejus vires, quia malignitatem tollit, & veneni qualitatem extinguit; quod inprimis medico procurandum est: nam nisi primùm ea tollatur, frustranea est omnis cura. Plerique pestis tempore hujus lapidis fragmentum in ore gestare solent, tum quando à veneno, aut venenosâ aliquâ materiâ sibi metuunt. Valdè etiam utilis est aqua, in quâ maceratus est hic lapis, iis qui pestilente aut malignâ febre correpti sunt. Nobili cuidam omnes famuli malignâ febre (quam Hispani modorra appellant) correpti fuere: lapidem Bezaar in aquae pleno cantharo maceravit, de hac aquâ omnes aegros bibere jussit, qui deinde à morte liberati sunt. Eam ob causam multi in aquâ quam bibere debent, assiduè hunc lapidem tenent, dum aegri sunt, quia ad tollendam febris malignitatem utilis est, & cor roborat. Neque solummodo efficax est hic lapis in rebus noxiis & venenis: verùm etiam in aliis morbis, ut experientia demonstrat. Nam & in vertigine & in obstructionibus valdè prodest; quod hac ratione deprehensum est. Monacha quaedam animi deliquium & obstructiones patiebatur; sumpto lapide ad curandam syncopen, simul ab obstructionibus libera evasit; mensesque, qui diu obstructi fuerant, copiosè fluxerunt. Valde etiam utilis est iis, qui sublimatum, aut coriodens aliquod venenum hauserunt, quia veneni malignitatem, symptomataque tollit: in corrosionibus tamen convenientia remedia etiam adiicienda, quia alioqui in illis nullius efficaciae esset lapis. Lac in isto casu plurimum commendatur, magnâ quantitate & frequenter ingestum: nam praeterquam quòd admirabile est remedium, in corrodentibus venenis eo utendum est, quoniam venenum per vomitum expellit, ejusque malignitatem extinguit; veral enim est antidotus adversus corrodentia venena: deinde illo epoto, lapidis pulvis dabitur, aut aliquod iaex praedictis medicamentis veneno resistentibus. Sed insignis etiam efficaciae est hic lapis in febre, Tavardete Hispanis dictâ, infectis, hoc est in quâ stigmata rubra, pulicum morsus instar per cutem sparsa appârent, praesertim in humeris & musculosis corporis partibus: id autem sit, naturâ propellente ad externas partes humorem.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 14.1-4","label":"14.1 to 14.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 14.9","label":"14.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.9"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}