{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 140","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/140.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Longè frequentioribus aculeis stipatus mihi videbatur eo, quem Rondeletius exhibet, iisque etiam muricatis, quorum unicus eminebat triangularis & acutus, tres alii in ipsa cute paribus distantiis impressi, non exerti ut in Rondeletiano. Deinde in eo differebat, quòd illius Orbis nullas habet pinnas praeter eam quae in extrema cauda est: hic verò quatuor aliis erat praeditus; unâ in singulis lateribus satis latâ, distante ab oculis unciae unius interstitio, & ante eam longâ rimula pro branchiis: deinde tertiâ in extremo dorso, paullò supra caudam: quartâ in extremo ventre, inter podicem & caudam: quinta oblongiuscula, extremam caudam occupabat, quae brevior & contractior reddita videbatur, dum cutem funiculorum fragmentis farciebant nautae. IN quo mari captus esset hic piscis, nemo certi quidpiam pronunciare poterat: tametsi quidam in Indico captum putarent. E Septentrioli tamen Oceano allatum fuisse conjecturam faciebam, è funiculis pice illitis, quibus cutis farcta erat. Sed in quocunque tandem mari repertus fuerit, valdè peregrinum esse censebam, quemadmodum & alios sequentibus capitibus describendos, quos, ut nec superiores, esui aptos non fuisse arbitror. Orbis muricatus alter. CAP. XXIV. VORVM trium subsequentium Orbium historiam adeò exactè describere non licebit, ut superiorum, quia ipsos pisces videre mihi non contigit, sed eorum icones coloribus expressas dumtaxat accipiebam à lacobo Plateau, nullis adscriptis notis, è quibus magnitudinis corporis & ejus partium conjecturam facere possem: post aliquot tamen menses à me admonitus, hujus & sequentis mensuram, longitudinem & ambitum designantem, mittebat. PISCIS igitur, cujus hoc capite iconem damus, ab extremo ore ad extimam caudam, paenè undecim uncias erat longus, ejus verò ambitus multo major, ut qui sedecim unciarum mensuram expleret, per universum corpus muricatis spinis munitus, coloris in dorso fusci, & multis nigris maculis conspersi, in ventre autem cineracei: supercilia clata erant, os aliquantulum prominulum, & duobus albis ossibus praeditum, ut in praecedente; an verò dentes etiam introrsum habuerit, me latet: binas pinnas in lateribus habebat non valdè magnas, alias item binas, quarum una in extremo dorso paullò supra caudam, altera post podicem, fusci coloris & nigris maculis notati, quemadmodum & illa quae extremam caudam finiebat. Orbis Ranae rictu. CAP. XXV. STVM orbem exprimere voluisse videtur Cl. V. Conradus Gesnerus in Nomenclatore animalium marinorum ordine XI. de orbiculatis piscibus agens, & orbem Britannicum appellare: quia verò figurae quas proponit negligentiùs expressae videntur, & ea quae ad me missa feliciter meâ opinione expressa, illam in tabella delineari curabam, quae hîc proponeretur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 139-2","label":"CAPVT XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/139-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 140-2","label":"HABEBAT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/140-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/140-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}