{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 146","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 146","ref":"146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/146.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Nam cùm singulis ferè simplicibus suum dialogum adscripserit, & ordinem alphabeticum secutus sit noster auctor, multa illum suo loco haud aptè reponere, & pleraque repetere necesse fuit, ut ferè in dialogis contingere solet. Eum verò lavorem eo libentiùs suscepi, quòd ab ineunte ferè aetate reiherbariae studio summopere sim delectatus, tum etiam quòd huius libri lectione excitata praeclara ingenia, nostri auctoris exemplum secutura arbitrer. CM verò variorum auctorum testimonio utatur, locos diligenter contulimus atque adscripsimus, in Avicenna postremam editionem, Venetam scilicet anni M. D. LXXXII. secuti. Addidimus insuper ad singula ferè capita adnotatiunculas, sive scholia, eaque hac postremâ editione multo locupletiora, insuper aliquot aromatum icones ad viuum exprimi curavimus. Hanc porro nostram operam, istius materiae studiosis non inutilem futuram arbitror, & quodammodo sponderè audeo. loannes Posthius Germ. Medic. Gratia magna tibi debetur, Garcia; nec non Gratia debetur, Carole, magna tibi. Tu quoniam nobis Latio sermone dedisti, Ille suis patrio quae dedit antè sono. Vestra simul vivent igitur praeconia; donec India fertilibus pharmaca mittet agris. AROMAI VM,","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 145","label":"FINIS LIBRI SEXTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/145"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 147","label":"ET SIMPLICIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/147"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}