{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 149","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Monardu De simplicibus medicamentis è novo orbi delatis didici. Legi, inquit, utrumque; illum quidem à te Latinum factum, hunc verò Hispanico sermone evulgatum. Sed quid aliud adferunt, quàm Auctorum dubia testimonia, qui caecutientes, tamquam in tenebris versantur: Mihi autem crede, Ambarum nihil aliud esse quàm recrementa quadam in ventriculo Balenae verae multo tempore collecta, vera inquam, quia plerique Cetaceos alios pisces, ut Orcadem, Physeterem & similes magnis dentibus praeditos Balenae appellatione donant. Balena autem legitima nullos dentes habet, sed integros pisces vorat, & mollibus inprimis delectatur, ut polypu, sapiis & similibus, quibus in ventriculo non probè confectis, necesse est multam viscidam materiam in eo generari, quam postea simul congestam, & ventriculum nimis gravantem, vel singulis annis, vel breviore temporis spatio reiicit. Ista materia tamdiu in ventriculo adservata, deinde reiecta, & mari innatans, Ambarum est, in quo interdum polyporum devoratorum rostella deprehenduntur. Si Balenae, liberato iam recens ab illa materia ventriculo, capiantur, nullum ambarum habere reperientur; si aliquanto post reiectam materiam, aliquid quidem habebunt, sed deterioris, nec probè excocti: atque ita paulatim crescens illa materia congesta, probitatem vetustate adquirit, ut si, ante quam ventriculus illâ materiâ liberatus sit, Balena capiatur, plurimum & optimum reperietur. In aliorum verò Cetaceorum, quos antè retuli, ventriculo, frustra requiras: itaque nihil mirum, si qui captos eos secuerunt, Balenas esse existimantes, nihil ambari in illorum ventriculo repererunt. Probari autem asserebat Ambarum cineraceo quodammodo colore praditum, illud verò optimae esse notae indicium, si eius fragmentum candenti ferro, laminaeve ferreae benè calefactae, aut cultello applicatum, veluti in oleum resolvatur, quod naribus admotum suavem odorem spiret. Ceterum de Ambra consulendum censeo Nobilißimum & C. Virum lulium Caesarem Scaligerum De Subtilitate ad Cardanum, Exercitat. CIIII. Sect. 10. ADVEHITVR porrò Hispalim, totius, non dicam Baeticae, sed etiam Hispania celeberrimum emporium, olei quoddam genus ex America, subrufi coloris, cuius mirabiles praedicant effectus in omnibus uteri morbis. Id dleum de Liquidambar nuncupant, eius sanè odoris ferè, qui Styracis odorem aemuletur. Id verò ex eo liquore exprimitur, quem de Ocosoti arbore stillare, Mexicana historia tradit in hunc modum: Inter arbores Mexicanas memoratur & Ocosoti arbor praegrandis & venusta, foliis hederae similibus. Huius liquor quem Liquidambar nuncupant, vulnera curat, atque cum corticis ipsius polline permixtus, elegans odoratumque suffimentum prabet. De hoc verò Liquidambar consulendus Nicolai Monardi liber de Medicam. simpl. ex novo orbe delatis, quem nos Latinum fecimus, cap de Liquidambar. De Aloë.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 148.10","label":"ET SIMPLICIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/148.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/148.10"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 149-2","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}