{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 149-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 149-2","ref":"149-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"CAPVT II. VAE Aloè Latinis, ἀλέη Graecis, hanc Arabes, Persae, & Turci Cebar vocant, (nam quòd Laber à Serapione dicatur, Interpretis errore, aut Librariorum negligentia factum esse existimo; siquidem Arabicum exemplar Cebar habet) Guzarate verò (quos Gedrosios putant) & Decan incolae Areaa; Canarini, qui maritimum hunc tractum habitant, Catecomer; Hispani, Acibar; Lusitani, Azeure appellant. FIT ex Aloës herbae siccatae succo, quae plurima nascitur in Cambavya, Bengala, aliisque multis locis. Ceterùm laudatissima est in Socotora, quae inde ad Arabes, Persas, Turcos, denique per universam Europam defertur, eamque ob causam Aloën Socotorinam appellant. Distat autem haec insula à freto (maris Erythraei) centum viginti octo leucis: qua de re non minùs Arabica quàm Aethiopica dici potest, quòd alterâ parte freti Arabia terminetur, alterâ Aethiopia. NEC verò succus hic extrahitur in quadam dumtaxat urbe, ut ait And. Lacuna Com in Diosc. lib. 3. cap. 23. sed per totam insulam, quae nullis urbibus exculta est, pagosque dumtaxat habet cum multis gregibus: neque laterculis ad excipiendum succum substernitur pavimentum, ut idem auctor est, quandoquidem in totâ insulam non est tanta polities, Nec hi audiendi qui succum ex superiori plantae parte profluentem, eo qui mediâ aut infimâ parte profluat, praestantiorem faciunt: siquidem omnis succus bonus est, & arenâ caret, si adhibitâ diligentiâ extrahatur. PRAETEREA non adulteratur; nimia etenim ejus est quantitas: sed quòd incolae ne gligentiores sint in auferendis sordibus quas hic succus secum ttahit; alius alio pejor vide tur. Hanc ob causam minùs adhibenda fides est Diosc. lib. 3. cap. 23. & Plinio lib. 27 cap. 4. qui eam gummi & acaciâ adulterari scribunt, cùm exigua sit iis in regionibus gummi & acaciae copia: imò, ut verum dicam, nulla, quemadmodum à viris fide dignis accepi. Illud verò non negaverim, quin translatum, aliis in regionibus adulterari possit. PORRò quòd laudatissima sit quae in Socotora nascitur, non solùm vulgari famâ, sed à celebribus viris accepi, qui compertum se habere aiebant, Aloën quidem plerisque aliis Indiae locis nasci, quae cum Socotorina deferretur Adem, & Gida (quam nonnulli corrupto nomine Iudaa vocant) & inde terrestri itinere“ Cairum, postea in Alexandriam, ad ostia Nili; vel Ormus, deinde Bacora, postea Cairum & Alexandriam: facilè tamen dignosci eam quae in Socotora nascitur, ab hac quae à Cambaya, Bengala, aliisque locis advchitur: Socotorinaeque pretium quadruplo majus esse, illius quae aliunde adfertur pretio Inter tizet Ocosotl. Liquidambar. Aloe. ἀλόη. Cebar. Areaa. Catecomer. Acibar. Azeure. Aloes natales. Aloë Socoterina. Socotora insula. Socotora nallas urbes habet. Aloën non adniterari Aloe Socoterina optima. Aloes delectus. Vnicum esse Aloës genus Aloë Alexan drina. Aloen plan tam non in maritimis dumtaxal nasci. Mesne Arabicus alius à nostro, Menxus. Mocebar medicamentum. Aloens planta medicus nsus. Aloè plania amara. Medicamenta exhibendi apud Indes ratio.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 149","label":"ET SIMPLICIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 150.1-4","label":"150.1 to 150.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/150.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/150.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}