{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 15.1-5","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 15.1-5","ref":"15.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Adversus hunc morbum, & malignas febres, valdè utile & in multis experientiâ comprobatum medicamentum comperi, Bolum armenum nostratem in tabellas cum stillatitio rosarum Bolus Histaniliquore formatum, in omnibus medicamentis exhibitum quae aeger sumere debebit, atque cu. in cibis quibus utetur; potissimum anno quodam quo febres acutae grassatae sunt, quia illius usu multi liberati sunt: noster enim hic bolus parum ab Orientali differt. Sed ejus usus esto in lapidis Bezaar defectu: nam hic omnibus praeferendus est. Id expertus sum in nobili quodam viro hujus urbis, malignâ febre correpto, cum frequente vomitu, animi deliquio, aliisque malignae febris symptomatibus, in cujus humeris exanthemata illa & stigmata apparebant: sed propinato illi lapide Bezaar cum pauxillo unicornu, subitò cessârunt symptomata, & meliusculè habere caepit, quia febris malignitas extincta fuit, quae tanti mali causa erat. Multos praeterea enumerare possem, qui in Hispaniâ, quatuordecim abhinc annis, quibus illo uti caepi, eo sumpto à saevis morbis liberati sunt: ut revera miraculum videatur, lapidem ex animalis Cervo aut Caprae similis ventre extractum, parvâ quantitate sumptum, ea praestare quae retulimus. Sed quia in commemoratione lapidis Bezaar diu commorati sumus, & tempus est, ut de Scorzonerâ herbâ agamus, quae de illâ comperta habeo, referam. Scorzonera Herba. OCORZONERAE planta, de quâ sumus acturi, triginta demum abhinc annis fuit cognita & observata. Ejus cognitionem nobis tempus detexit, ut & alia multa quae ex COccidentali Indiâ allata videmus, nec veteribus nec nobis unquam conspecta, quemadmodum in eo libro scripsimus, qui de rebus in medicum usum aptis ex Occidentali Indiâ delatis agit. Scor zonera In Comitatu Vrgel Catalauniae Provinciae, loco Momblanc dicto, primùm inventa ubi primùm observata est Scorzonera herba; nam quoniam totus ille tractus multis animalibus valde observata. noxiis abundat, praesertim verò iis quae escuereos nuncupantur, & in agris inter arbores at Escueręos serque herbas latitant, plagam, cui remedium adferri nequeat, esse censebant: rustici enim pens. neque arva colere, neque messes secare, neque alias operas in agro necessarias exercere quibant, quin crudeliter ab his animalibus offenderentur, quia eorum venenum adeò noxium est, ut quaecumque corporis pars morsu apprehensa fuerit, ilicò intumescat, magnisque doloribus, & venenosis symptomatibus afficiatur, inflammatioque ad cor subcat, ut nisi subitò succurratur, facile demorsi extinguantur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 14.9","label":"14.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/14.9"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 15.6-9","label":"15.6 to 15.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.6"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}