{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 15.5-6","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 15.5-6","ref":"15.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Scari gregatim natant, uti Salpae; & mulis barbatis sunt colore proximi. Omnes Scari notas hîc recensere minimè necessarium est: eum enim satis fusè cum reliquis piscibus descripsimus. Sed tamen nota tu dignum quidpiam praetermittendum non duximus: quòd nobis hac fuga usque in multam noctem jejunis, Calohierus Scarum attulit ipsorum more veru infixum & coctum (solent enim ligneo veru in os infixo per corporis longitudinem eos terebrare, & supra prunas assare) qui quodam modo ridentem hominem ementiebatur: nam Scarus dentes more humano dispositos habet; cumque labra ignis calore contracta essent, hominis ridentis os aliquatenus referebant. Praefertur in hoc pisce, herba quam depastus est, cujus magna in ipsius ventriculo semper invenitur copia. Iecur illi magnum est, ad jusculum ipsi faciendum ac commodum: nam cum intestinis, sale, & aceto tritum, gratiorem reddit totum piscem. Vt autem quivis intelligat de quo pisce egerimus, illius effigiem hîc adposuimus. * Scarum tamen non procul Maßiliâ, praesertim verò circa Stoechades insulas capi. testis est C. V. Gulielmus Rendeletius lib. VI. de Piscibus cap. 11. illum inter saxatiles enumerans, atque illius historiam fusè & accuratißimè describens: sed & cùm apud illum viverem anno quinquagesimo secundò supra millesimum & quingentesimum, eum secantem Scarum & illius anatomen facientem, ut commodiùs describeret, observabam, ut etiam plerosque alios, quorum in eo libro mentio.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 15.1-2-4","label":"15.1 to 15.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/15.1-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 16.1-3-4","label":"16.1 to 16.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/16.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/16.1-3"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}