{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 150","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 150","ref":"150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/150.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Omnia apud Turcas proclamando venundantur: nullumque est oppidulum quod suum Basestan non habeat, nec pagus in quo non sit forum Bazare illis dictum. Damasci aedificia eâdem symmetriâ sunt exstructa cum Cairinis, ad frigidiorem auram excipiendam optimè accommodata. Quemadmodum autem in Septentrionalibus provinciis vaporaria fiunt, quo se à frigore commodiùs tueantur: sic Damasci aedificia porticus in modum sunt exstructa, fenestris utrimque satis depressis, ut humi desidentes faciliùs aërem frigidiorem excipere queant. Vuae passae quae ad nos in platani pyxidibus adferuntur, verae sunt Damascenae vuae, quas Arabes Zibeben appellant. Nullas in Damasci regione ferri fodinas esse arbitror, ex quo chalybs liquetur, ut plerique arbitrati sunt; diligenter enim inquisivimus: sed is qui Damascenus cognominatur, istîc solummodo repurgatus est. Ferrum, chalybs, aes aliunde delata, istîc temperie & praeparatione perfectiora redduntur: insignes enim sunt artifices in aere & chalybe sculpendo. Eam ob causam, aerea, chalybea, & cuprea opera istîc facta, statim Cairum aut Constantinopolim deferuntur: hinc fit ut plura hujusmodi opera Constantinopoli reperiantur, viliorique precio comparari queant quàm Damasci: simulatque enim opifices aliquod opus singulare absolverunt, à mercatoribus redimitur, qui Constantinopolim id deferri curant. Secundo rivo Chrysoroas veteribus appellato, urbem perfluente, cujus pars planiciem irrigat, ad hortos extra urbem sitos pervenitur. Falluntur qui illum lordanis esse caput existimârunt. Saepiùs diximus, per universum Turcarum imperium, nullum esse diversorium: eamque ob causam elegantia aedificia Car-bassara dicta Damasci, in Cairo & reliquis Turcici imperii urbibus conspici, quae Arabes Kan vocant. Instar magnorum horreorum exstructa sunt, quibus omnes viatores, cùm exteri, tum inquilini, excipiuntur, nullo vel admodum exiguo persoluto precio. Jter è Damasco in Libanum montem.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 149-4","label":"CAP. XCIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/149-4"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 150-2","label":"CAPVT XCIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/150-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/150-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}