{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 151.1-5","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 151.1-5","ref":"151.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"concinnent, eamque compositionem acceptam Rufo referant: facit pro suo recentiorum. que scriptorum more, qui Arabibus plerumque iniquiores sunt, ut Graecos tanto magis extollant. Non negaverim certè Rusi medicamentum singulari remedio pollere adversus Catapotia pestis contagia: Illud tamen certum est, Catapotia Rasis, quibus utimur, efficax esse medi Rasis. camentum, ut multi magno successu experti. Additur verò Crocum, quoniam corroborat & aperit, tum ob alias facultates quibus praeditum est. MANARDVS, lib. 1. epist. 1. aliique nonnulli recentiores acerrimè in Mesuen, Serapionem, & Avicennam invehuntur, quòd affirmaverint Aloën venarum oscula adeò reserare, ut inde postea sanguis facilè fluat, eamque ob causam haemorrhoidibus non conveni Aloe haemorrhoidibus non re: deinde quòd scripserint melli admistam minùs purgare minusque stomacho noxiam convenit esse, quàm reliqua purgantia medicamenta. Dicunt enim Manardus & huic similes, Aloë haemorAloen non modò non aperire haemorrhoides, sed eas potiùs obstruere: neque rectè scribe rhoides obstruit. re Mesuen, qui illam stomacho minùs noxiam faciat, quandoquidem huic sit admodum utilis, nec nocumentum aliquod adferat, mellique admista magis evacuet reliquis purgantibus medicamentis. Priora confirmant Galeni auctoritate: postremum verò, quòd mel, cùm sit purgantis facultatis, alteri purganti adjunctum necessariò magis debeat purgare. Rectiùs Antonius Musa, Exam. simpl. qui in nullius magistri verba jurans, Mesue opinionem confirmat, saepiùs expertum se esse affirmans, Aloën haemorrhoidas aperire. Sic & saepenumero expertus sum summos dolores cum haemorrhoidum fluxu excitasse, quod facilè praestare potest Aloè ob amaritudinem, venarum oscula reserando, & expultricem facultatem irritando. Hac ratione purgat fel animantium, umbilico illitum, teste SeraAloes diversi pione, lib. simpl. cap. 201. Quòd verò oscula venarum obturare asserant, cum Iacobo de effectus. partibus respondeo, foris quidem adhibitam adstringere, intrò autem sumptam aperire. Quam facultatem obtinent pleraque medicamenta, quae intrò sumpta, diversas & contrarias vires exerunt, quàm si foris adhibeantur; veluti Scilla, quae comesta enecat, foris illita exulcerat. Ad ea quae obiiciunt de melle, Mesuen videlicet asserere, Aloën cum melle mixtam minùs purgare, sic responsum volo: Quandoquidem utrumque medicamentum Aloe stomapurgatoria facultate praeditum est, validioris facultatem, debilioris, mellis scilicet, faculchum roborat tate infringi: Sic etiam stomachum roborat & firmat accidentaliter, evacuando videlicet per accidens. sine nocumento, aut eo certè perexiguo, humores qui ventriculum infestant.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 151","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 151.6-8","label":"151.6 to 151.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/151.6"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}