{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 155-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 155-2","ref":"155-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"& Sian, (non in Armenia aut Syria Africáve, aut Cyrene) ejusque maxima pars huc convehitur; deinde in Arabiam, Persiam, & Asiam minorem defertur, atque etiam (ut ex virorum fide dignorum relatu intellexi) in Palaestinam, Syriam, Armeniam & Africam. AnAntonii Musa tonio Musae Exam. simpl. imposuerunt igitur ii Lusitani, qui incolas, apud quos nascatur lapsus. Benjui, veritate coactos, id gummi etiamnum Laserpitium vocare significârunt: quandoquidem ab indigenis Cominham appellatur. AD Ruellii autem lib. de natur. stirp. 111. cap. L11. objectionem, quem capite de Lasere, Ruelli lapsis. Imperatoriam Laser Gallicum atque officinarum Benjuinum esse, contendere scripsimus; sic respondeo. CVM is inter reliquas Imperatoriae facultates hanc illi tribuat ut libidines extinguat; in Lasere verò dixerimus Indos eo uti ad venerem excitandam, Imperatoria Laseris genus esse non potest. CETERVM nostrum Benjui veteribus ignotum fuisse omnino puto: siquidem neque Benjui vtteGraecorum quempiam, neque quemquam Arabum hoc describere memini. Nam quod ribus ignotum. Avenrois 5. Collig. cap. 56. dicit, Belenizan, aut Belenzan, sive Petrozan exsiccantem & excalfacientem in secundo excessu habere facultatem, stomachum humidum & languescentem exsiccare, & roborare, oris odorem commendare, partes corporis confirmare, & venerem excitare; ex ejus adeò succincta & brevi historia, persuadere mihi non possum esse Benjui quod describit: quod si quis contrà sentiat, per me licet. Benjui Iudaeis VETERIBVS etiam Iudaeis ignotum fuisse ex eo coniicere licet, quòd neque David, veteribus neque Solomon ejus meminerunt, tametsi odores & suffimenta summopere commenignotum. dârint. FIERI autem potest ut Ruellius (in eo quod Benjui Ben-Iudaeum vocat) lapsus fuerit nominum affinitate, debueritque potiùs nuncupare Benjaoy, id est, filium de laoa, ubi Benjaoy. plurimum nascitur. SCRIBIT Mediolanensis quidam nasci Benjui in monte Paropanisso, & praeter Macedones quosdam, qui in monte Caucaso odoratissimum, nostroque multo praestantius se vidisse asserebant, Ludovicum etiam Romanum citat. ECO verò neque huic Mediolanensi, neque illis Macedonibus facilè crediderim, quandoquidem videre licet huc commeantes tot Thraces (quos illi Rumes vocant) & tot Tur- Rumes. cos, qui Benjui mercium gratia hinc transvehunt: quos, si apud eos Benjui nasceretur, alias potiùs merces quae majoris essent emolumenti & quaestus, transportaturos credibile est. Styrax in Fieri autem potest, ut illi Macedones Styracem pro Benjui intellexerint: sed tamen nullibi Aethiopia. Styracem nasci scimus praeterquam in Aethiopia, ubi etiam Myrrha reperitur. Ludo vicut DE Ludovico Romano à Lusitanis quibusdam audivi, quibus hîc in India cognitus fuit, Romanus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 155","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 155-3","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155-3"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}