{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 155-5","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 155-5","ref":"155-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155-5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"ALEP ab omni antiquitate celebris fuit: nam totius Orientis maximum emporium est, caput etiam est Comagenes. Nomen Arabicum adquisivisse creditur, quòd quemadmodum Aleph prima Alphabeti littera est, sic Halep primaria ejus regionis in quâ sita est, urbs sit. Ex Neotericis nonnulli, veterum Hierapolim esse existimant: at Gillius Berrhoeam esse censet. Caravannae ex India, Persia, Mesopotamia, aliisque Orientis regionibus advenientes, in Halep onere liberantur. Qui verò in Indiam, Persiam, aliasque Orientis regiones proficisci cupiunt, semper istîc negociatores reperiunt, qui ultrò citroque commeant. Quia porrô in eam urbem omnes totius Orientis merces deferuntur, Veneti Consulem ibi commotantem habent, tamquam Legatum, qui merces comparet, easque ad vicinos maris Mediterranei portus Tripolim & Berytum devehi curet. Vt autem rerum Orientalium negotiationem commodiùs intelligere queant, quosdam ex suis liberis istic educandos curant, quemadmodum & in aliis regionibus, ad indigenarum mores observandos, & linguam ediscendam. Cùm Caravanna mercibus quibusvis onusta Halepum adpellit, unius diei spatio omnes distrahuntur: nam praedivites & opulenti sunt mercatores, qui illicò eas redimunt. Maxima pars Rhabarbari quae in Europam infertur, in Halepo empta est; eò enim interdum duodem cameli Rhabarbaro onusti, ex Asamia, ubi diligenter colitur, simul adveniunt. Neminem unquam videre contigit, qui asserere posset se Rhabarbari stirpem conspexisse, de cujus facultatibus Mesuaeus auctor Arabs luculentè scripsit: Rhapontici verò, quod Graeci adeò commendârunt, nusquam meminit: ipse verò qui vel Damasci vel in Halepo commorabatur, ait suâ aetate Rhabarbarum ex India & regione Seni (hoc est. ex *Asamia vel Assyria) deinde ex Barbaria & Turcomannia solere inferri. Addit praeterea, indigenas Rhabarbari fragmenta macerare aquâ solitos esse, succumque exprimere, è quo densato & exsiccato trochiscos efformarent, deinde Rhabarbari fragmenta resiccantes, mercatoribus venundarent. Ipsius aetate id fieri solitum à mercatoribus credibile est: at nunc cùm non ignorent magnum quaestum ex Rhabarbaro accedere, quod apud omnes nationes in usu sit, adeò diligenter illud colunt, eaque quantitate, ut cùm in Halepo essem, dena ejus pondo duntaxat duodenis ducatis vaenirent.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 155-4","label":"CAPVT C","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/155-4"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 156.1-2-3","label":"156.1 to 156.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/156.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/156.1-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}