{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 159.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 159.1-4","ref":"159.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/159.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/159.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/159.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"CETERVM erroris ansam Avicennae praebuisse puto, quòd Laccam Cancamum DiosLacca non est coridis esse existimârit, cùm tamen planè diversum sit à Lacca, quae minimè, ut diximus, Caucamum. odorata est: Cancamum verò ad suffimenta usurpatur, quod grati odoris est indicium. Praeterea ejus error ex eo manifestus est, quòd duo diversa capita descripserit, in altero ibidem Cheichem. Cancami descriptionem enarrans, in altero de Cheichem agens, quasi diversa essent simplicia. SERAPIO lib. simpl. cap. 181. de sententia Diosc. & Aathabaric, (quem nonnulli Paulum putant) gummi esse ait arboris in Arabia nascentis, Myrrham quadamtenus referens. Deinde ex sententia Rhasis, in ramos Sorbi, quam ipse Guberam vocat, è caelo deGubera. labi dicit. Postremò, Lacca, inquit Isaac, res quaedam est rubea, quae tenuibus lignorum surculis inhaeret. Coquitur haec, & ex ea panni rubeo colore inficiuntur, quam infecturam Chermes appellant. Ceterùm Lacca ex Armenia defertur. Haec sunt Serapionis verba. Lacca veteriSED, quod pace tanti viri dictum volo, Serapioni ignota fuit Lacca, quoniam Dioscobus fuit ignoridis Cancamum esse putavit. Laccam tamen à Cancamo diversam esse jam diximus, nul ta. lique Graecorum cognitam fuisse asserimus. LACCAM autem in Arabia non nasci palàm est, quoniam in Arabiam ex India deportatur: Similiter nec in Sorbi ramos delabi, neque etiam Mespili, ut nonnulli perperam verterunt, cùm nullae sint per universam Indiam Sorbi aut Mespili. Sed nec in Armenia nascitur. nec etiam est Chermes Arabum, cùm id nihil aliud sit quàm Coccum infectorium Graecorum. QVANTVM verò hallucinentur Monachi qui in Mesuen scripserunt, dist. 1. cap. 48. Sanguinem Draconis vulgò vocatum Cancami loco substituentes, doctissimè Matthiolus multis argumentis ostendit suis in Diosc. commentariis lib. 1. cap. 23. EORVM item opinio, qui Dioscoridis Cancamum Benjui esse volunt, magis erronea Benjui non est Cancamum. est, quàm ut refelli debeat: siquidem non nascitur in Arabia, uti de eo commentantes diximus. VERVM, si mihi dicere licet quod sentio, in ea sum opinione, ut nos legitimo Cancamo minimè carere putem, & Laccam etiam legitimam nos habere, quam ex India omnes Mauritani petunt, eâque etiam in suis compositionibus utuntur, veluti in Dialacca, quam Dialacca. ipsi Dallacca vocant.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 158.6-9","label":"158.6 to 158.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/158.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/158.6"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 159.5-7","label":"159.5 to 159.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/159.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/159.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}