{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 160.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 160.1-4","ref":"160.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/160.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/160.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/160.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"DE Anime (quod nescio cur Aniimum vocet) in hanc sententiam Amats Enarrat. 23. cap. de Cancamo: Est igitur Cancamum gummi quoddam, quod ex Quinea, Africave & insulis illi circumiacentibus Lusitani nostri adserunt Aniimum appellantes. Decidit enim gummi hoc, ut testantur illi, ex proceris arboribus, solia Myrti habentibus, quod album reperitur, & aliud subnigrum Myrthae quodammodo persimile, odoratum, quod Dioscorides illu de causis tamquam improbum commemorat, & Mineam, (Diosc. habet Aminneam, Galenus tamen Minaeae meminit) à terra unde praecipuè nascitur eam appellat, quamquam Serapio Amineam nominet: Vnde Lusitani nostri, corrupia dictione, pro Minia vel Aminea Aniimum vocent, & eo mulieres maximè pro suffumigiis, & medici contra dolores à frigiditate ortos praecipuè utuntur. Hanc verò assertionem primò adstruxis Brisotus Gallus, vir magna eruditione praeditus, qui cùm apud Lusitanos ageret, ut inde ad Indos, cupidus cognoscendi rerum novarum, navigaret, gummi hoc vidit, quod Cancamum esse dixit. Proinde cùm Cancamo opus fuerit, Lusitanorum Aniimo deinceps utemur. ITEM Enarratione 71. cap. de Myrrha: Myrrha verò minea vel aminea dicta, hodie quoque in Lusitania & universa Hispania paucus mutatis literis habetur, ut cap. de Cancamo diximus, gummi scilicet antimum appellantes, cuius duo genera habentur, album & nigrum. Nam album Cancamum esse ex Brisoto didicimus: nigrum verò minea, haec Dioscoridu Myrrha est, quae ex proceris arboribus decidit. nullo cogente artifice, aut vulnere in arbore facto. Haec Lusitanus. Verùm non desunt etiam qui Anime legitimum Bdellium esse putent, ob multas quas habet notas cum Bdellii bistoria communes, quam apud Dioscor. lib. 1. cap. 69. & Plin. lib. 12. cap. 9. atque alios videre licet; quò lectorem remitto. CETERVM cùm hanc Aromatum historiam in epitomen contrahebam, dono accipiebat à Iacobo Antenio Cortuso, Patricio Patavino, clarißimus vir Rembertus Dodonaeus, medicus Mechliniensis (qui aliquos post annos Caß. Maximiliani II. & Rudolphi II. Medicus fuit) exoticos nonnullos fructus, inter quos nucem Fausel duorum generum, Sycomori & Bdellii existimati fructum, & Fagaram Serapionu, quos mihi pro nostra amicitia liberaliter communicabat. Hanc itaque occasionem nactus exhibendi fructus pro Bdellio mißticonem, nolui committere quin eam hoc loco adiicerem cum brevi quadam descriptione.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 159.5-7","label":"159.5 to 159.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/159.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/159.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 160.5-6","label":"160.5 to 160.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/160.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/160.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}