{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 161.5-2-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 161.5-2-8","ref":"161.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/161.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/161.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/161.5-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Appellatur id flumen à Turcis Schelikmare; quod ex Armenia minore profluens, Lydiamque & Ciliciam perluens, in mare Mediterraneum sub Rhodo sese exonerat: navigabile non est, quoniam plurimum sabuli provoluit. Istìc omnis generis victui necessaria invenimus, & vinum: nam incolae, qui Graeci sunt, Iudaei, Armeni, atque ipsi etiam Turcae vites colunt, ut passas uvas habeant. Monetae mutationem istic habuimus: nam cùm hactenus per Aegyptum, Syriam, & Ciliciam, meidins usi fuissemus, qui supererant, in aspros permutandi fuêre. Istic etiam desiit Arabicae linguae usus, & Turcico sermone deinceps agendum fuit. Mutatis in Adana jumentis, annonam in triduum comparavimus. Turcae suas merces pondere vel mensurâ licitantur, justo tamen precio, nec plus solvunt peregrini quàm eorum vicini. Panis etiam ad pondus vaenit, inde fit ut malè coquatur. Carnes item salsae magno apud illos in usu sunt: quas recèns sale exemptas, cumini pulvere inspergunt, & appensas exsiccant. Hallucinantur qui scribunt Turcas desiccare carnes, ut eas deinde in pollinem redigant, quem secum deferant in aliquam expeditionem bellicam ituri: nam diligenter id inquirentes, comperimus neque in Graecia, neque in Turcica ditione, neque in Arabia, carnes exsiccandi, ut in pollinem redigantur, ullam esse consuetudinem. Carnes verò deligunt cùm bubulas tum vervecinas, pingui cum macro aequaliter permixto constantes, quas in tenues laminas scindunt; deinde paululum saliunt atque exsiccant. Magno aestimantur ejusmodi carnes pacis & belli tempore: eis enim crudis cum cepâ vescuntur iter facientes. In Creta & Chio moris est apud rusticos, ut integrum leporem, etiam hircum ferum, & vervecem in frusta concisum exsiccent: primùm autem paululum sale aspergentes, deinde tegetibus complanantes, atque in clibano resiccantes. Saepenumerò apud varios rusticos divertimus, cùm Cretae montes peragraremus, apud quos erant hirci ferè integri, & hoedi, & agni in eum modum exsiccati: Turcae verò illam consuetudinem non habent.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 161.1-2-4","label":"161.1 to 161.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/161.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/161.1-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 161.9-2","label":"CAP. CVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/161.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/161.9-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}