{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 162.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 162.5-8","ref":"162.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/162.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/162.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/162.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"MIHI sanè compositum medicamentum non videtur, tametsi Manardus in comp. Mes. dist. 8. contrà sentire videatur. Sin verò sit, ex duobus Caphurae generibus conflari necesse est. Nam tametsi evaporet, non est tamen admodum corruptioni obnoxia: quod indicium est minimè compositam aut factitiam esse, quandoquidem composita longè faciliùs corrumpi soleant. Si enim Rhabarbarum vix quadrimestre illud, quo in hac regione pluit, ferre potest, multum sanè est Sinensem Caphuram incorruptam hîc in India manere. AVENROIS 5 Colliget, cap. 56. aliud Caphurae genus facit longè à superioribus diversum, scribitque Ambarum ejus Caphurae genus esse. Cùm autem ejus opinionem Cap. de Ambaro satis abundè refutaverimus, plura de his agere supervacaneum esse judico. SCRIBIT Andreas Bellunensis in suo Dictionario secundùm Arabes, aquam Caphuratam ex arbore Caphurae stillare, eamque cum arbore calidam esse tertio ordine. De hac aqua à multis cùm Medicis, tum mercatoribus sciscitatus sum, neminem tamen invenire licuit qui eam se vidisse assereret. Quare facilè adducor, ut credam Bellunensem cùm in hac aqua describenda, tum in ejus temperamento lapsum esse. SCRIBVNT Ruellius, lib. 1. cap. 21. & hunc per omnia secutus Matthiolus, in lib. 1. Diosc. cap. 75. uterque verò ex Serapione, hanc Caphuram ceteris bonitate praestare, quae à Rege quodam Rihah (qui primus dealbandae Caphurae rationem adinvenit) Riachina sit denominata. Ego verò ut id credam, adduci non possum, quandoquidem Indiae Reges potentiores sunt, quàm ut tali mangonio operam dare opus habeant. RHASES de re med. lib. 3. cap. 22. eam frigidam & humidam, Avicenna verò lib. 2. cap. 130. quem plerique sequuntur, frigidam & siccam tertio ordine constituit. IN ea aliquando opinione cum multis recentioribus fui, Caphuram calidam esse, ob illum odorem & partium tenuitatem quibus praedita est. Sed posteaquam experimento didici ophthalmiis & oculorum inflammationibus, tum etiam ambustis impositam, nivis frigiditatem retulisse, ilicò sententiam mutavi. Adde, quòd omnes apud quos nascitur, frigidam asserunt. Neque verò huic sententiae repugnat quòd odorata sit, quandoquidem ob partium tenuitatem facilè evaporat & exhalat qui in supeficie est odor, contrâ quàm gle zed b quàm in Santalo & Rosa, quae ob suam adstrictionem odorem in se retinent. Caphura viREFERT Avicenna lib. 2. cap. 130 vigilias excitare Caphuram. Quî fieri autem id gilias excitat. potest, quandoquidem ipsius testimonio frigida est, soleantque frigida somnum conciliare? Somnum quidem inducit foris aut intùs exiguâ quantitate usurpata. Si quis verò saepiùs odoretur & naribus adhibeat, cerebrum exsiccat, & vigilias creat.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 162.1-4","label":"162.1 to 162.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/162.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/162.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 163","label":"CORTVSI FRVCTVS PRO BDELLIO MISSVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/163"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}