{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 163-3","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 163-3","ref":"163-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/163-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/163-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/163-3.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"neque Pinastri Alevo dicti, cujus etiam arbor est ad fontem Bellaqueum, Canadâ similiter delata, atque Francisco 1. Regi cum Arbore vitae donata. Longo tempore per montis fastigium iter faciendo commorati, nondum tamen summum jugum attigeramus, sed alios montes utrinque habebamus: sub arcem autem quandam in saxo sitam pervenientes, pedetentim descendere coepimus, & sub noctem in itinere Car-bassara invenimus ad praealti illius montis radices. Qua hactenus vidi Bellonii exemplaria de Coniferis, neque delineationem, neque descriptionem Iuniperi maioris habent. Thermae in monte Tauro: & urbs Heraclea. CAP. CXI. CETERVM Car-bassara quò noctu pervenimus, contiguum est thermis muro lateritio inclusis, iis simili quibus exstructae sunt salsae thermae ad Troiae rudera. Aqua O nonnihil sulfur redolet: sed ejus excrementa in lapidem non coalescunt, quemadmodum thermarum Patavinarum & Prusae. Ceterùm non modò thermarum aqua facit rectementa in lapidem concrescentia, verùm etiam frigida: quemadmodum fontana illa in Medane prope Noisi Domini loannis Brinon Domini de Villaines possessionem, sex à Lutetia milliaribus distantem: & apud Clarum montem Arverniae vrbem, ubi pons lapideus conspicitur, quem aquae decursus confecit. Postridie descendentes, labentem ex monte rivum sequuti sumus, & conscenso denuò vicini montis jugo, nullas arbores invenimus. Relicto porrò Carbassara, non multum itineris confeceramus, quin agros sepibus inclusos conspiceremus, arbore Zizipha alba Columellae appellata constantes, cujus fructus rutilis Ziziphis similis, excepto colore, & venalis per uibes proponitur: Graeci vulgari linguâ Ziziphia appellant, voce à Zizipha deductâ. Ad meridiem usque continuato itinere, in monte autem adhuc versantes, urbem Heracleam procul in planicie sitam perspicuè conspiciebamus. Ulteriùs in descensu progredientes, plerosque pagos secundùm montem sitos videbamus, à Borea & Thracia ventis liberos; & Absinthii Ambrosiaeque magnam copiam invenimus. Heracleae planicies admodum foecunda est, & per omnia exculta, multisque pagis habitatur: nam rivi è montibus labentes, hortos & vireta irrigant, in quibus omnis generis fructiferae arbores coluntur, ut persicae, corni, pruni, mali, pyri, amygdalae, punicae, aureae, aliaeque similes hortenses.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 163-2","label":"CAPVT CIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/163-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/163-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 164.1-3","label":"164.1 to 164.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/164.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/164.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}