{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 167.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 167.1-4","ref":"167.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/167.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/167.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/167.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Inter promontorium Bonae spei, & aliud promontorium vulgò de Currentes nuncupatum, vidisse se affirmabant terrestre quoddam animalis genus, licet mari etiam delectaretur, quod caput & jubam equi haberet (minimè tamen marinum equum esse) cornu praeditum duos palmos oblongo, mobili, quodque nunc in dextram, nunc in sinistram obverteret; modò attolleret; modò demitteret. Id animal cum Elephante ferociter praeliari, ejusque cornu adversus venena laudari. Ejus experimentum factum propinato duobus canibus veneno: alterum enim canem cui duplâ quantitate propinatum esset venenum, sumpto hujus cornu pulvere ex aqua convaluisse: alium verò cui exiguâ quantitate venenum esset datum, nec exhibitum hoc cornu, statim mortuum corruisse. CETERVM non modò vernaculam linguam intelligunt, sed etiam peregrinas, si eas Elephanti deedoceantur. Gloriae sunt cupidi, beneficiorum memores, injuriarum verò haud quaquam cilitas. obliviscuntur, & vindicta cupidissimi sunt. In summa, huic animali nihil deesse videtur, ut ratione praeditum appareat, praeter loquelam: tametsi non desint qui in Cochin publicum instrumentum (attestationem vocant) se vidisse asserant, quod referret Elephantum aliquando istîc locutum, petiisseque à suo rectore (quem in Malavar Naire, in Decam verò Piluane vocant) cibum. At rectorem respondisse, Lebetem in quo illi Orizam coqueret, pertusum esse, tamen ad Cacabarium deferret obturandum, deinde Orizam se cocturum. Lebetem promuscide sumptum Elephantus ad Cacabarium defert. Is lebetem reparat, sed rimam, quam non animadverterat, inobturatam relinquit. Lebetem refert Elephantus. Rector Orizam cum aqua coquendam iniicit; sed per rimam effluere conspiciens aquam, tursus Elephanto tradit consarcinandum ut ferat. Defert Elephas. Cacabarius de industria lebetem se reparare simulans, rimam auget. Elephantus ad mare profectus lebete aquam haurit: hanc effluere videns, lebetem intelligit non reparatum; ad Cacabarium redit magno barritu intonans, quasi de ejus perfidia conquereretur. Cacabarius tandem lebetem probè ferruminat, & reparat. Sed ei Elephantus non fidens, denuo è mari aquam haurit: quam non effluere aimadvertens, domum redit, & orizam in eo coctam edit. Vivunt etiamnum qui hoc spectaculum se vidisse affirmant, locutum tamen asferere non ausint. RVMOR est Regem Sian, in cujus regno praestantissimi post Zeilanos inveniuntur Ele- Rex Sian. Elephantus phanti, candidum Elephantum habere, eumque propterea Regem candidi Elephanti per tandidus. excellentiam appellari. RETVLIT mihi amicus fide dignus, se duas Elephantorum venationes vidisse, ad quas Rex Pegu.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 166.5-7","label":"166.5 to 166.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/166.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/166.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 167.5-8","label":"167.5 to 167.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/167.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/167.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}