{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 173","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 173","ref":"173","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"de Agallocho: in hoc tamen fallitur, quòd ejus plures silvas inveniri scribat. Nam rarae sunt arbores. Agalunn; CETERVM Agallochum dicitur Arabibus Agalugen & Haud, Guzarate & Decan inHand. Vd. colis Vd, quod vocabulum ex Arabico desumptum videtur: in Malaca Garro, selectissimum Garro, Calamtac. autem Calambac. ARBOR est Oleae instar, interdum major: fructum aut florem videre non contigit, ob Agallochi difficultates & pericula quae in accuratâ hujus arboris observatione (frequenter istic grashistaria. santibus Tigribus) sunt subeunda. Allati verò mihi sunt è Malaca rami cum foliis. Ferunt autem recens dissectum Agallochum nullâ odoris fragrantiâ gratum esse, nec nisi siccatum odoratum esse: imò eum odorem per universam ligni materiem non diffundi, sed in ipso arboris corde sive matrice coacervari. Crassus est enim cortex, & ligni materies odoris expers. Haud negaverim tamen, quin putrescente cortice & ligno, oleosus ille & pinguis humor matrici sese insinuet, illamque odoratiorem reddat; sed ut odor Agallocho concilietur, minimè putredine opus est. Multi enim sunt adeò experti & dextri in Agallocho dignoscendo, ut etiam de recens dissecto judicare possint, sitne odoratum futurum, an nullâ odoris jucunditate spiraturum. Etenim in omni lignorum genere aliud alio praestantius est. Solent autem Malacae incolae Agallochum repurgare antè quàm negotiatoribus vendant. PRAEFERTVR verò multum nigricans, cinereis discurrentibus venis, ponderosum, Agallochi plurimo humore pingui praegnans? Probatio erit, si igne accensum multum humoris delectus. exudet; non si in aquam conjectum, subsidat. Nam selectissimum quandoque innatat, nec subsidit. Guzarate & Decan incolae, praeter supradictas notas, ut magna sint fragmina requirunt, quemadmodum majores gemmas & margaritas ceteris praeferunt: persuadent enim sibi, quo majora sunt fragmenta, eo plus facultatis in se continere. Ego totam Agillochi historiam apud Avicennam legi, sed nusquam eius mentionem fecisse invenio; saltem in nostris exemplaribus. Quare omnino dicendum est, Auctorem à nostris diversa habuisse exemplaria. Eiusmodi ex india Vlysiponem adfertur, sed magno aestimant. Fiunt interdum ex eo sphaerulae, quae ad preces ad numerum recitandas idonea, odoris iucunditate & pretii magnitudine commendabiles. Frequentiores tamen sunt eae quae ex Xylaloè ut vocant silvestri, nosteo auctori descripto, tum ex alio ligni genere (quod mirum in modum Agallochum aemulatur, inodorum tamen est) torno concinnantur. Selectißimi porrò Agallochi fragmenta in καμηλιαρχίῳ adservo, quae Britannica mea peregrinatione tertia, anno M. D. XXOI. munere H. Morgani nunc Regii pharmaco poei, & Iacobi Garetiiunioris aromatarii diligentißimi, nactus sumDe Sandalo.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 172.5-7","label":"172.5 to 172.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/172.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/172.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 173-2","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}