{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 173-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 173-2","ref":"173-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"CAPVT XVII. VIA Sandalum usibus humanis valde necessarium est, utpote quod cordis affecti- Sandalum. bus non parum conveniat, de eo disserere non alienum duxi. APPELLATVR autem in Timor insula omnibusque provinciis Malacae vicinis Chandama: Arabes corrupto nomine Sandal vocârunt, quos imitati sunt omnes in geneChandama. Sandal. re Mauritani, cujuscumque tandem illi sint provinciae: in Canara, Decan, & Guzarate Sercanda. Sercanda dicitur. Sandali tria PORRO tria sunt Sandali genera, Rubrum, Album, Pallidum, quod Citrinum officigerera. nae vocant. Haec autem omnia genera non nascuntur una in provincia; sed locis multum inter se distantibus. Nam rubrum in Timor, ubi plurimum Album & pallidum provenit, Ganges si. non nascitur; sed in India intra Gangem fl. quem incolae Ganga vocant, videlicet in Tanasarim & maritimis quibusdam Charamandel. Hujus descriptionem non propono, quòd hactenus eam consequi non licuerit. Illud autem certum est, omne Santalum rubrum ex iis quae jam recitavi locis adferri. Rarus in hac provincia ejus usus est, quòd Indi dumtaxat adversus febres usurpent: reliquum in Lusitaniam & occidentales regiones defertur. Idola ex SanIllo etiam interdum hujus provinciae incolae sua idola eorumque delubra fabricant: qua de dalo rubro. re crassiora ligna magis expetuntur, majorique pretio redimuntur. Sandali rubri DIFFERVNT autem inter se Santalum rubrum & Brasilium lignum. utrumque in& Brasilii odorum. Nam Santalum rubrum neque dulce est, neque inficit; quae notae in Brasilio differentia. manifestè deprehenduntur. CETERVM Santalum album & pallidum, ut jam dixi, in India ultra Gangem nasci- Timor insula portnosa. tur, plurimum verò in Timor insula, quae undique portuosa est. Praefertur autem quod ad portum Mena invenitur: est enim id haudquaquam lignosum, sed totum ferè cor. Ad portum Matomea est Santalum etiam pallidum: sed illud multum ligni, parum cordis habet: ed l Sautalum pallidii odoratua. Santali histoMagnus Santali uisus apud Iudos. Conchin & Gea In lia emporia. Sautalum palli dum rariß. Lusitatiam exportatur Machazari. Mazafrani. Santali pallidi","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 173","label":"CAPVT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 174.1-5","label":"174.1 to 174.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}