{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 174","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Turcae autem corruent prae hujus luminis fulgore: quibus Deus deinde: Surgite mei famuli, & meâ gloriâ fruimini: nunquam enim ampliùs moriemini, neque moerore afficiemini. Illi autem capita attollentes, Deum facie ad faciem videbunt, & comprehensam singuli suam virginem, in suum cubiculum abducent, ubi victui necessaria invenient; isticque genio indulgentes, voluptatemque ex sua virgine capientes, sine mortis metu vitam in laetitia traducent. Haec Mahumetes & alia pleraque deliramenta de suo paradiso tradit: ex eaque narratione de pueris & virginibus quas in paradiso creatas esse ait, & muro inclusas, occasionem Turcas sumpsisse autumo condendi suas illas fabricas quas Serraglio appellant. Addit autem, si aliqua ex istis virginibus intempestâ nocte locum muris conclusum egrederetur, non minus quàm Sol, mundum illustraturam: si verò in mare spueret, aquam ut mel dulcem futuram. Ceterùm antè quàm narrationem de Turcico paradiso absolvamus, fabulam de symposio quod Mahumetes sanctioribus Turcis à Deo exhibitum fuisse ait, recitabimus. Primùm dicit, Deum Gabrieli mandasse, ut claves adferret, quibus paradisum aperiret; earum autem septuaginta millia in angeli cura esse, singulasque claves septies mille milliarium longitudinis esse. Cùm verò Gabriel tanti ponderis clavem tollere non posset, Deo indicavit: cui Deus, Invoca meum & mei amici nomen. Quibus nominibus invocatis, clavem facilè sustulit, & paradisi fores aperuit; in quo mensa adamantina inerat, septies centena millia diurni itineris spatia longa & lata, in cujus ambitu erant dispositae aureae & argenteae sellae. Deinde addit Turcas mensam stratam inventuros, mantiliaque sericeis & aureis filis contexta, sediliaque quibus insideant, puerosque supradictos in hoc symposio ministraturos, variique generis cibos praebituros, & fructus, vinumque & aquam è paradisi amnibus haustam pocillaturos: pro bellariis autem citria illa quorum antè memini, daturos. Absoluto Dei symposio, pollicitus est Mahumetes etiam epulum. Fons porrò est, ipso perhibente, in paradiso, cujus aqua nive candidior, melleque dulcior est, longitudine & latitudine septuagies millena diurni itineris spatia comprehendens, ubi plura vitra pateraeque sunt, quàm in caelo stellae. Hunc fontem Deus Mahumeti donavit, quo Turcae ingredientes, sitim sedent, quae in aeternum deinde ipsis non erit molesta. Egressus autem fonte Mahumetes, in infernum descendet, delecturus probos omnes Turcas, qui aliquam poenam commeriti erant, quos, ut plenam remissionem consequantur, in praedictum fontem deferet; & ut atrum colorem, quem in inferno ex ustulatione contraxerunt, deponant, ipse illos aquâ fontanâ abluet, niveque candidiores reddet, deinde in aliorum Turcarum paradisum transferet. Turcici concionatores aiunt Mahumetem in arietem transmutandum, Turcas verò in pulices, quos ex inferis in paradisum transportans istîc excutiet, ut pulices cadentes, aliorum Turcarum formam denuò recipiant. connubia: & cur illis data licentia quatuor Turcarum simul vxores ducendi.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 173.6-7","label":"173.6 to 173.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173.6"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 174-2","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}