{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 174.1-5","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 174.1-5","ref":"174.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"panurum candidum explet. Andanager urbs Nizamexae boiti. Lignum Santalo simile. Sambarane habet: Lignum autem à corde segrego, quoniam in corde tota odoris gratia consistit. Ad alium portum, Camanase appellatum, improbum Santalum nascitur, utpote quod pluri mum lignum, & nihil ferè cordis possideat. Hujusmodi est & illud quod ad portum Serviago nuncupatum invenitur. Sunt autem mercatores in his discernendis adeò exercitati, ut, conspecto ligno, statim indicare possint, unde sit allatum. INVENITVR etiam Santalum album & pallidum in Verbali, portu lavae, vehementer quidem odoratum, sed quod brevi senescat, debeatque post annum multo ligno adempto ejus odor revocari, qui in meditullio consistit. PRIMVM verò locum obtinet pallidum, quod odoratius est, sed minori copiâ invehitur. Etenim inter innumeros Santali truncos vix quinquagesimus quisque pallidus est. Nuper tamen à mercatoribus intellexi, qui diu in ea insula versati sunt, plurimum Santalum pallidum locis apricis nasci; tantamque inter utriusque Santali arbores esse affinitatem, ut pallidum à candido discerni non possit, nisi fortè ab ipsis incolis, qui eas caesas Mercatoribus vendunt CETERVM Santalum in nucis Iuglandis magnitudinem attollitur; foliis admodum virentibus, Lentisci aemulis: flos ex caeruleo nigricans: fructus Cerasi magnitudine, pri mùm viridis, deinde niger, insipidus, & admodum caducus. Inodoram ferunt esse arborem, nisi detracto jam cortice exsiccatam. MAGNA Santali albi & Citrini quantitas per universam Indiam absumitur, quia omnes ferè ejus incolae, sive Mauritani, sive Gentiles, illo in mortariis lapideis contuso, & aquâ macerato, sibi universum corpus inungunt; deinde siccari sinunt, ad aestus corporis tollendos, & odoris conciliandi causa. Est enim haec regio admodùm calida, & incolae plurimùm odoribus delectantur. UTRVMQUE porrò Santalum ex Malaca Lusitanorum Onerariis in Couchin & Goa maxima totius Indiae emporia invehitur: peniit enim nunc Calecut amplissimum olim emporium. Inde potissimam partem exportant in Malavar, Canara, Bengala, Decan, & Guzarate: minima verò defertur Ormuz, Arabiam, & Lusitaniam. Imò vix in Lusitaniam legitimum Citrinum deferri puto, cùm multo pluris hîc ematur, quàm in Lusitaniam delatum vendi possit. ANTIQVIORES Graeci Santalorum non meminerunt, sed Arabes dumtaxat. Quid verò sibi velint Machazari & Mahazari vocabula, quibus pallidum Santalum nuncupari quidam volunt, prorsus ignoro (tametsi Monachi Commentatores in Mesuen distinct. 8. cap. 261 Machazari explicent odoriferi) nisi fortè Machazari significetè Malaca petitum; aut Macafrani legendum sit, quod pallidum aut croceo colore infectum sonat.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 173-2","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/173-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 174.6-8","label":"174.6 to 174.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/174.6"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}