{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 176.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 176.1-4","ref":"176.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/176.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/176.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/176.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"AVICENNA lib. TT. cap. 699. gingivas confirmare est auctor, in quem etiam usum semper ab Indis masticatur: & paulo pòst subiicit, stomachum roborare; ob quam facultatem etiam ab Indis expetitur. Quòd autem frigidam illi facultatem tribuat in primo gradu, & exsiccantem in secundo, putaverim exemplar vitiosum esse, aut (quod eruditi Arabes arbitrantur) Avicennae, in temperamenti descriptione, impositum esse; fit enim plerumque ut vulgus erret in temperamenti dignotione, utpote cui Piper, Cardamomum, Cepa sint frigida. Calidum autem & siccum esse Betre ad finem secundi excessus, ipse expertus sum, & sic ex sapore & odore coniicio. EST autem Betre folium simile ferè Mali medicae folio, oblongius tamen & per extremum arctius, venas, sive costas, ut diximus, per longitudinem excurrentes habens. Optimum censetur bene maturum, colore fulvescente, tametsi nonnullae mulieres praeferant immaturum, quia majorem sonum edit in ore dum manditur. Corrumpitur, si recens à planta collectum diutiùs manibus tractetur. FERT Betre in Maluccis fructum quendam contortum, Lacerti caudae similem, quem istic edunt, quòd bene illis sapiat. Fuit id semen delatum Malacam, atque degustatum optimi saporis inventum est. SERITVR autem vitis modo, addunturque stipites & pedamenta, per quae repens se sustineat nostratis Hederae instar. Quidam majoris quaestus gratiâ Piperis aut Arecae arboribus id maritant, atque ita pulcherrima umbracula conficiunt. Multam verò curam, & assiduam rigationem desiderat. Betre sive Betle meminit etiam Alois. Cadamust. cap. 75. Viri, inquit, & feminae incedunt per urbem Calecut esitantes folium quoddam, cui nomen est Betle. Hoc igitur inficit ora & dentes colore subruso. Hoc more abstinent tantum obscuro loco nati. Vbi verò ob funera pullam induunt vestem, in speciem maestitia, temperant à folio huiusmodi, ut & dentes prae se ferant marorem; & subrufo colori succedit nigricans. LVDOVICVS item Roman. lib. navig. 5. cap. 7. Rex Calecut quandoque adductus superstitione, ad annum ab re venerea abstinet, & item animo destinat vesci nolle Betolis. Haec sunt folia quae Assyrii malt frondis similitudinem exprimunt: has enim frondes in cibatu habent gratißimas, &c. Meum exemplar Venetiis anno M. D. LXIII. expressum, ea medicamenta descripta habet, cap. 253. & 699. lib. 11. Tract. 11.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 175.5-8","label":"175.5 to 175.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/175.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/175.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 176.5-8","label":"176.5 to 176.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/176.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/176.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}