{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 178","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 178","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/178.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Nam in Aethiopiâ nulla est Canellae arbor, neque Folium similiter. Fieri autem potest, ut ad eum missa sint Canellae folia cum ipsa Canella: ea enim non multum à folio differunt Indo, nisi quòd Canellae folium angustius & minùs acutum est, tribusque illis costis sive nervis caret, quos Folium Indum habere diximus. NON opus erat ανπιβαλλομένῳ, si diligentiores essent pharmacopolae & medici Lusitani: siquidem tanta ejus copia hinc exportari poterat, quae universae Europae sufficeret. Ejus autem paenuriâ, Canellae foliis utantur, si ea nanciscentur: sin minùs, Spica Nardi, non autem Maci, ut voluerunt nonnulli. Iubet etiam Avicenna, lib. 2. cap. 259. interprete Bellunensi, Thalisafar substitui; sed quid sibi velit Thalisafar, planè ignoro. Folium Indum quale hîc Auctor describit, ad nos etTAMALAPATRA ramulus cum fructu. iamnum adfertur, ipsis tenuioribus ramis interdum adhuc inharens, & integrum, quale nos hîc expreßimus; gustu laurini ferè folii. Longè verò illud differt à Caryophyllorum folio, quod postea describetur: ipsorum etiam tenuioramusculorum coriex aromaticum quiddam sapit. Huia historiam cum Betre confundit Amatus enarratione XI. & LXVIII. Cap. de Malabathro, & Malabathrino. & plurimum hallucinatur C. V. Marcus Odo Medicus Patavinus, qui in Theriaca examine Bethle & Folium eandem rem esse censet: prorsus enim inter se differunt. CETERVM cùm nunc sub pralo esset nostra haec Epitome, accepi ab Amplißimo viro Domino Iacobo Antonio Cortuso fructum quendam exiguum glandu formâ, cum has inscriptione, Fructus Canellae ex quorundam sententia; ex aliorum verò sententia Tembul convoluoli in India. Eum quoniam intellexeram interdum unà cum folio Indo vulgari ad nos adferri, atque id legitimum esse folium ex Garcia nostri descriptione coniiciam, (quandoquidem Tembul fructus longè sit diversus, ut ex Betre descriptione colligere licet) adpingendum hic curabam eâ magnitudine quâ ad me missus est. Legit hic noster Auctor foliis Golfam simile, quod ego Nymphaa reddidi, siquidem aliam interpretationem habere non potui. At nostra exemplaria nusquam Golfam meminerunt, sed Nereidem Indae, id est Nardi Indicae: quod satis evidens est argumentum, Avicenna Interpretem in plurimu lapsum esse, aut alium inveniri Avicennam Arabicum. Ego per Thalisaphar Avicennam intelligere puto id quod lib. 2. cap. 694. Talisifar describit, quodque noster hic Auctor Macerem Graecorum significare sequenti capite dicet. De Maci.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 177.5-7","label":"177.5 to 177.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/177.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/177.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 178-2","label":"CAPVT XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/178-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/178-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}