{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 184.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 184.1-4","ref":"184.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/184.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/184.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/184.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Socrates etiam in ea opinione fuit, cùm dixit, vatum imaginationes divinitus profluere per maniam sive furorem. Hinc fit ut impostores maniam simulantes, prophetarum nomen apud Turcas obtinuerint, atque innocentes aestimentur. Sunt etiam inter illos nonnulli, vafri admodum, magnam pecuniae vim colligentes, ut Mecham ad Mahumetis sepulchrum visendum proficiscantur: cùm enim inde redierunt, magnificè à Turcis excipiuntur. Signum quo Mahumeti se religione obstrictos declarant, corium est vervecinum, humeris impositum, cùm reliqua corporis parte (exceptis pudendis) nudi sint. Plurimi reperiuntur hujusmodi impostores, diversis Turcici dominii locis, ut Constantinopoli, Damasci, & Cairi, in tuguriolo aliquo abditi, & nudi frumento aut milio sese immergentes & volutantes toto die, pueriliaque, ad risum excitandum, & impossibilia effutientes, qualia pueri inter se garrire solent: praetereuntes autem illis quidpiam quo vescantur proiicere solent. Nivis & glaciei per totam aestatem more Turcico conservandae ratio. CAP. XXII. IN Mysia & Paphlagonia liemem traducentes, multis locis, nivis & glaciei conservandae rationem observavimus, quam aestate venalem exponunt, ad potionem suam quam Scherbet nominant, refrigerandam: vinum etenim, quod ipsi Serap appellant, ex consuetudine non bibunt. Qua de causa, quidam quaestum faciunt duntaxat ex illius potionis dulcis confectione, quam in tabernis quibusdam ad eam rem exstructis vendunt. Varia autem sunt ejus potionis genera: fit enim ex ficubus, prunis, pyris, armeniacis, vuis, vel melle. Torquente igitur peregrinos & inquilinos siti in aestate, illam potionem emi curant, cui, qui venalem habet, nivem vel glaciem admiscet ad eam infrigidandam: alioqui nulla esset in ea bibenda voluptas: decoctio enim aestate facta, hac ratione refrigeranda est; ejusque, ita refrigeratae, haustus aereo nummo duntaxat constat. Duplicem verò ex illius compositione quaestum faciunt: nam fructus ex quibus decoctio parata est, non abiiciuntur, sed separatim venduntur, & ipsa etiam decoctio separatim. Sunt Graeci & Armeni in Natolia, quorum singuli duodecim camelos fructibus in propriis hortis natis onustos Constantinopolim, aut in alia oppida à Turcis habitata mittant, solummodo ad hujusmodi potiones conficiendas. Memini & ex Heraclea monti Tauro vicina Constantinopolim devehi: fructus enim in illa planicie Tauri radicibus adjacente nati, singulares sunt ad hujusmodi sorbitiones parandas. Nivis porrò* conservandae apud Turcas haec est ratio.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 183.5-7","label":"183.5 to 183.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/183.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/183.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 184.5-7","label":"184.5 to 184.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/184.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/184.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}