{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 185-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 185-2","ref":"185-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/185-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/185-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/185-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"FAGARA AVICENNAE. * Cubebarum facultates in memoriam mihi revocarunt Fagara historiam apud Avicennam, quae ferè iisdem cum Cubebis viribus praedita est. Cùm igitur commodiorem in hac Epitome locum non haberem, cui eius iconem & historiam insererem; operaepretium me facturum existimavi, si eam hîc darem. EST itaque Fagara fructus Ciceris arietini magnitudine, cortice tenui constans ex cinereo nigricante, cui subest tenue putamen nucleum continens satu solidum, & tenui nigráque membranâ obductum. Integer fructus cum magnitudine tum formâ & colore adeò similis est ei quem nostrae officinae Cuculum Indum, Itali Coccole di levante appellant, ut primo aspectu fallore, & pro eo sumi poßit. MEMINIT huius Avicenna cap. 266. in hunc modum. Fagara quid est? granum simile Ciceri habens granum Mahaleb, & in concavitate eius est granum nigrum sicut Scehedenegi, & asportatur de Sefale Collocat verò eam in tertio calefacientium & siccantium ordine, atque stomachi & hepatis frigiditati utilem esse, concoctionemque iuvare, & aluum constringere scribit. De Cardamomo. CAPVT XXIV. VOD Cardamomum vocant, Aroma est illis in regionibus probè cognitum, in Cardamomum. quibus magnus eius usus est. Hujus etiam magna pars in Europam, Africam, & Asiam evehitur. Quàm verò rectè sit illi inditum Cardamomi nomen, aliis disceptandum relinquo. Avicenna lib. 11. cap. 155. sanè peculiare caput instituit de Caculaa, quod duûm esse generum tradit, alterum Caculaa quebir, id est, magnum; alterum verò CaCaculaa queculaa ceguer, id est, minus. His nominibus cognitum est utrumque Cardamomum, cùm Caculaa ceMedicis Arabibus, tum Mercatoribus. gner. Etremelli. IN Malavar vocatur Etremelli, in Zeilan Engal, in Bengala verò, Guzarate, & Decan, inEncal, Hil. terdum Hil, interdum Elachi, idque inter Mauritanos; nam à Gentilibus indigenis omnium Elachi. provinciarum enarratarum Dore nuncupatur. Quae diversitas summam illam nominum Dore. confusionem inter Arabes scriptores peperit (etenim nonnulli Indicis vocabulis usi sunt, alii verò Arabicis) & multis errandi occasionem praebuit. Nam quòd alterum Serapio Cacolaa, alterum Hilbane vocat, mendosum est exemplar, & Hil dumtaxat scribendum erat. Hilbans. Etenim si Bane omnino adiiciendum volumus, potiùs Bara dicendum erat, quod lingua Canarina magnum significat. NIHIL igitur aliud est Cacolaa omnibus Arabibus nuncupatum, aut Cacule Avicennae, aut Cardamomum hoc veteribu ignotum fuit. Cardamomi geuera quaiuor Plinio. Caculaa historia. Dauus Terentianus. Ruellii error. Lacuna error Melegheta. Nigella. Cordumeni. Malagneta Cardamomum non est. Cobz bagne habet mem codex lib II.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 185","label":"CAVDATI PIPERIS VVA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/185"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 186.1-4","label":"186.1 to 186.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/186.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/186.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}