{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 187","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 187","ref":"187","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/187","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/187.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"MVLTVS ejus usus est in his provinciis siquidem unà cum Betre (veluti suprà dixiCardamomum matus vulg mus) manditur, pituitaque caput & stomachum expurgat, & Serapiis admiscetur. FALSVM autem est quod Matth. Silvaticus cap. 117. scripsit, Indos eius radice adversus febris circuitus uti4, nascique in tuberibus quarundam arborum. Nam exili est admodum radice, nec nisi satum provenit, solo antè ignibus perusto, ut facilius enascatur. Cordus in lib. 1. Diosc. Cardamomum maius ficus propemodum magnitudine facit: minus verò Avellana minus. Sed lib. 4. de plantis Cardamomum medium Avellanae grandi aequale facit. Matthiolus similiter Cardamomi iconem ficus forma & magnitudine exhibet: cùm tamen nihil aliud fit quàm Melegueta suo involucro tecta, quae sanè inter Cardamomi vulgaris sive Cacolaa Arabum genera, ex nostri auCardamomum minus vulg. ctoris sententia recipienda non est. Nos ea genera qua apud Aromatarios observabamus, in subiecta tabella exprimi curabamus. Pandectarius eius meminisse invenietur cap. 117. in nostris autem exemplaribuus apud Rhasin haud facilè invenies. Nullam huic similem facultatem nostra Pandectarii, qui Matthaeus Silvaticus est, eximplaria tribuunt. De Faufel.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 186.5-8","label":"186.5 to 186.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/186.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/186.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 187-2","label":"CAPVT XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/187-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/187-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}