{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 187-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 187-4","ref":"187-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/187-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/187-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/187-4.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Omphacinas etiam vuas condiunt magno Turcarum compendio: nam maceratae in aceto & sinapis semine, optimi sunt saporis cum pane manducatae. Sunt etiam pergulae sive tabernae in quibus nihil nisi vervecina capita & pedes apparata venduntur: coempta verò capita illico aperiunt, calidaque in lance reponunt cum aceti & pinguedinis momento, compositum illud sal cum seminis Sumac corticibus (qui à veteribus Rhus obsoniorum appellabatur) mixtum inspergentes. Turcas cibo vesci in publico non pudet: imò ipsi Satrapae vulgariter in publico edunt: nam ut ex bubulcis & opilionibus originem trahunt, sic in victus ratione illos aemulantur; malunt enim lacticiniis vilis precii vesci, quàm quidpiam impendere in alios cibos. In extremo portu Thraciam pertingente Constantinopoli vicus est, ubi nihil aliud fit quàm Melca, Caimac, & Oxygala. Caimac ex lactis pingui fit, idque variis modis, & est veterum Graecorum Aphrogala. In deliciis etiam habent, quam hujus aetatis Graeci Misitra vocant, Galli Recoctam. * Vulgo etiam Vienna Austriacae venales exponuntur crassa huiusmodi betae rubrae radices conditae, & rapa integra, atque cucumeres: habent plerique & braßicas capitatas similiter conditas integras. At tota illa provincia, aliisque vicinu, Autumno cùm braßicarum capita, tum rapa minutim concisa abundè admodum condire, & vasculis concludere selent, atque ita adservare in quotidianum totius anni usum: sed odoris, dum reclusis vasculis eximuntur, meo iudicio adeò tetri, ut circumfusum aërem inficere queant: plerisque tamen, etiam magnatibus, ciborum delicia sunt Turcarum circuncisio.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 186","label":"CAPVT XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/186"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 187-5","label":"CAP. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/187-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/187-5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}