{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 190-3","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 190-3","ref":"190-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/190-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/190-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/190-3.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"CAPVT XXXI. VLLA apud Turcas sunt horologia, sed eorum vicem supplent sacerdotes, summas templorum turres conscendentes (singulae enim Mesguedae unam, aut binas praealtas turriculas habent, utrinque unam, praesertim quae à Regibus sunt exstructae (nulli enim templa pluribus quàm unâ turri praedita condere licet, nisi Imperatoribus) his igitur conscensis, altissima voce & subtili proclamantes, nobis in memoriam reducebant crustulorum pistores, qui brumali tempore ea noctu venalia proclamare solent (Galli Oublieurs appellant) vel puellas in Cenomanniae desertis ericetis circa Dominicae nativitatis tempus canentes. Eorum vox per quartam milliaris partem, interdum etiam per dimidii milliaris spacium exaudiri potest: quod vix credibile sit ei qui antea hujusmodi vocem non exaudiisset. Interdum bini vel terni clamant, digitis aures obturantes tanta vocis contentione, ut per totam urbem intelligantur, pronunciantes haec Arabica vocabula La Illan illellan Mehemet Irreasul Allah. Quinquies singulis diebus ea proclamant, Gallicinio, Aurora, Meridie, Tertia à Meridie & Crepusculo noctis: quae singula tempora peculiarem ipsorum lingua appellationem habent. Eas temporis distributiones solent Turcae deligere, ad negociandum, aut aliquò conveniendum. Meridie tompla ut plurimum ingrediuntur: lotis prius pedibus, manibus, obscoenisque membris anterioribus & posterioribus, terque aqua capiti inspersa: nudis item pedibus templum intiant, & calceos ad templi fores relinquunt. Si verò dum peregrè proficiscuntur in loca incidant aquae expertia; Mahumetes illis concedit, caput, manus, atque calceos terrae pulvere aspergere. Jtineris suscepti continuatio: & nonnulla de Turcarum moribus. CAP. XXXII. OTA hieme in Paphlagonia traducta, novo vere Constantinopolitanum iter prosequi constituimus. Diligenter hoc à Turcis observatur, ne iter faciendo suos A equos ad citatiorem gressum, nisi coacti impellant (cùm verò necesse est, praesertim in bello, neque equis, neque sibimet parcunt:) nec eos interdiu pascunt, nisi fortè aestate ad Solis aestum fugiendum mane & vespere iter faciant: sed equis insidentes edunt quae circumferunt, equosque, ubicunque aquam inveniunt, potare sinunt. Eam ob causam fontes secundum regias vias derivandos magna diligentia curant. Quoniam verò nusquam haerent sumendi cibi gratia, & per integrum diem pedetentim equitant, pridie emere solent in sequentem diem necessaria, sed vilis pretii; nam delicatuli non sunt, sed cepis, pane, vuisque passis, aliisve resiccatis fructibus famem pellere solent: vulgare apud ipsos est, Satrapis, & tenuioris fortunae hominibus, crudis cepis vesci: imò Satrapae huic cibo adeò assueti, ut quotidie mensis inferantur; hinc prosectò sani vivunt. Ejus rei ratio digna est quae à doctis viris expendatur, cùm etiam qui tenuiores sunt, multa mancipia alcre soleant. Quispiam enim cum binis servis tribusque equis supra sex asprorum precium vix insumet, qui totidem Gallicis Caroleis respondent, vel quinque assibus Gallicis.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 190-2","label":"CAPVT XXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/190-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/190-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 191-3","label":"CAPVT XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/191-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/191-3"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}