{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 192-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 192-2","ref":"192-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"CAP. XXXIV. VSTICORVM etiam Asiaticorum feminae, singularis sunt formae, molles & candidae, cuteque adeò erugata & laevi, ut holosericum quis se manibus tractare existimet. Inter reliqua autem medicamenta quae cutem ita laevigant, unguentum ex terra pingui conficere norunt, quam Graeci nunc Pilo nominant: de qua postea. Est verò illa ipsa quae veteribus etiam simili in usu fuit, Latinis terra Chia dicta; cujus facultates „ Dioscorides in hunc modum describit: Extendit faciem & erugat, atque splendidam red„ dit: colorem in facie & toto corpore commendat, in balneis pro nitro deterget. Invenitur autem multis Phrygiae locis: ejus etiam fodinam apud Lamsacum vidimus, ex adverso Callipolis. Cùm ejus usus adeò frequens sit, nullus est propola qui eam in tabernâ non habeat. Macerata haec terra, unguinis consistentiam capit, quo balnea ingressurae universum corpus & faciem diligenter inungunt, atque etiam capillos; non autem sapone: quia extremi capilli flavo colore Alcannae pulvere tingendi: qui, si sapone detergerentur, eum colorem non modò non reciperent; sed etiam jam tincti, in atrum vel rubrum colorem verterentur: sapo enim naturâ acris ob salis, olei & calcis commixtionem ex qua compositus est, colorem immutaret: praedictâ verò terrâ expurgati, faciliùs colorem recipiunt. Sincipitis porrò capilli fenestratim secantur ad malas & mediam usque frontem, quemadmodum pueris in Europa, & atro colore tinguntur: Occipitis verò, implexi & sericeis vittis colligati in tergum propendent. Quo verò atriores sunt sincipitis capilli, tanto formosiores censentur; non sine ratione: quemadmodum enim facies quo candidior, eo formosior appâret; ita huic candori majorem gratiam addit capillorum nigredo. Avicenna testatur, hanc terram ab omni antiquitate in usu fuisse ad detergendos capillos, in Arabia, Aegypto, & Syria, eamque ob causam terram capillorum nominat: vocat etiam terram edulem, quòd gravidae mulieres in iis regionibus eam plerumque appetunt. Eodem etiam quo anteriores capillos colore supercilia tincta habent, quoque atrior color est, eo facies elegantior censetur. Ea consuetudo non modò in utbibus invaluit, sed etiam per universi Turcici dominii pagos: singulis enim locis balnea habent. Itaque mirum videri non debet, si Asiaticae mulieres tam nitidâ facie sunt praeditae: nam neque à Lunae splendore, neque à Solis radiis noxam accipiunt; quandoquidem domo non egrediuntur, nisi cùm balnea, lavandi; aut coemiteria pro defunctis orandi gratiâ accedunt. Bis verò aut ter in hebdomade balnea ingredi solent, isticque quatuor aut quinque horas sese comendo & ornando, insumunt. Catervatim autem eò proruunt: nam peculiaria habent balnea, quò viri non veniunt: si verò interdum virorum balnea accedunt, id fit certo aliquo in hebdomadadie? quibusdam enim locis, feminae balneorum possessionem à meridie obtinent; ante meridiem, viri.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 192","label":"CAPVT XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/192"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 193.1-4","label":"193.1 to 193.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/193.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/193.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}